# Chronica Austriae 4.166-174

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae, 4.166 to 4.174. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.166
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.166

Omnes tamen hos captivos Hugo comes de Taufers, qui Hainburge residebat, per tractatus eripuit et comitem Ybanum ad serviendum duci Alberto fideliter ut suo domino eciam sub iureiurando constrinxit, ita ut dux ipsi contra suos adversarios patrociniis assisteret, quod et regno Romanorum dumtaxat exempto se facturum spopondit. Sed hiis diebus perfidia incitatus Ybanus a solitis predis versus Austriam se minime cohibuit. Alberti eciam querela apud Ladislaum regem Ungarie, pro eo quia ab Ungaris in parva habebatur reverencia, incassum in Ybanum deducta est, nisi quod iam dictus rex Ybanum tamquam pertinaciter inobedientem sibi omnibus suis hostibus ad humiliandum exposuit. De quo plurimum contentus Albertus adunata forti pugnatorum manu quindecim milium, inter quos Arnoldus episcopus Babnbergensis , Bernhardus Pataviensis, Emicho Frisingensis et Leopoldus Secoviensis cum C curribus oneratis armis bellicis processit versus Ungariam et castrum Mertersdorff cum comitibus Michaele et Symone obsidione cingit, quia partem Ybani fovebant , et ipsius adiutoria pariter et succursus expectabant. Quem dum venisse et retrocessisse, quia proficere desperabat, cernerent et plurimos e suis gladio corruisse conspicerent, per tractatus castrum dedicioni tradiderunt, ut ipsi cum suis rebus salvi abire possent, quod et factum est. Infractis ergo firmioribus tumbus castrum sue custodie conservat et ad castrum Sancte Margarethe, in quo predones Ybani consederant, processit, quod similiter in dedicionem accepit et Friderici Krewspeckh custodie commendavit. Deinde contra Eckendorff castrum movit. In cuius medio turris orbicularis figure impetu machinarum cum submissis sepibus declinabat, sed iacto igne, pice et sulphure permixto, qui extingwi non poterat, incassum defensioni innixi expulsis mulieribus et parvulis eciam viri tandem ut digni morte captivitati se subdere coacti〈sunt〉. Castro igitur una cum turri demolitis cum hiis, que ad ipsius iura pertinere videbantur, viros istos in locis, quibus predas agere non detrectaverant , capitis obtruncacione aut furcarum suspendio delevit.

---

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip.
