Latin
4.2.1452.210 to 4.2.1452.215
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.2.1452.210-215
Not analysed yet
Quia in die sancto penthecostes convenientes quatuor status patrie in hiis, qui aderant, plures enim magnorum usque suam subtraxere presenciam ,nescio, qua persuasi racione, qui tamen inpostea comparuerunt ,vias amicabiles concordie exordientes vel quod dominus imperator iuxta motiva allegata Austriam regeret et duas tercias de obvencionibus serenissimis Alberto et Sigismundo avunculo libere presentaret. Qua via parte ex utraque non laudata pluribus oblatis unitatis et concordie viis posterius nunc hac, nunc illac repudiatis finaliter tractatibus usque ad festa sanctorum Petri et Pauli in vanum consumptis hec concordie via de unanimi principum assensu in vigilia apostolorum assumpta est, ita quod sequenti triennio dominus Fridericus imperator regere debeat Austriam sub Onaso preter Wyennam ,dominus vero Albertus Austriam super Anasum una cum Styrensi opido et quod Wiennenses hiis tribus prefatis principibus prestarent fidelitatis sacramentum, quod et sequenti die apostolorum in effectu in curia prepositi Wiennensis completum est. Newnburgense eciam castrum super Enum tribus prefatis dominis et iureiurando et quoad eius ingressum et aditum in communi fuit adiudicatum. Post que dominus imperator in prescripto festo eciam pluvia comminante quiete ad Novam civitatem usque divertit officialibus et regentibus patriam nomine provisis comitante ipsum domino Sigismundo cum multis armata manu de Wiennensibus. Hac tempestate Georgius de Wogedobra, de quo supra, ad instigacionem supradicti Mathie electi Ungarie missis episcopis Augustino Iauriensi et Vincencio Bacziensi se fecit coronari regem Bohemie prestito iuramento in hac forma, que sequitur, non obstante, quod usque scisma contra Romanam ecclesiam visus sit fovisse ex animo et alia, que communionem sub utraque specie et pacta respiciunt, ad quorundam fascinatorum 〈consilium〉 contra eorum tenorem totis viribus sic adiuvasse et plurimum erroribus Bohemorum heresis sapiencium favores et opitulamina prestitisse. 'Ego Georgius iure profiteor et promitto coram deo et hominibus et angelis eius ammodo et deinceps legem et iusticiam pacemque sancte dei ecclesie populoque michi subiecto pro posse et nosse facere et conservare salvo condigno respectu, sicut cum consilio nostrorum fidelium melius invenire poterimus ,pontificibusque ecclesiarum dei canonicum et condignum honorem exhibere atque ea, que ab imperatoribus in ecclesiis sibi commissis collata et reddita sunt, inviolabiliter observare, abbatibus quoque et comitibus et vasallis dominis honorem congruum secundum consilium fidelium nostrorum prestare.' Sed quorsus huius forme vergat intencio, et an hoc ferreo evo novissima hec sint prioribus consona et verbis ita quietent quoque fidelium animos, hesitare pie habeo.