# Chronica Austriae 4.2.1452.216-221

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae, 4.2.1452.216 to 4.2.1452.221. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.216
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.216

Unum tamen salva pace connicio, quod, hac serie salva verborum et quatuor Bohemorum articulis, iuxta reprobam quorundam practicam dogmatisare et alia, que christianum decent, occasus me iudice horum, que presumpta sunt, negociorum usque, non ortus intellectum prestabunt humilibus, eciam posteris, precipue nostratibus . Fridericus ergo iuxta pacta suprascripta imperator uti maior domus sue natu sortitur regimen Austrie ducatus sub Anaso, Albertus vero dux ipsius uterinus supra Onasum anno, quo supra, MCCCCLVIIIº ad triennii spacium iuxta prelibata. Post quorum conclusionem per patrie deputatos, quia die preterita ante Leonem domini Albertus et Sigismundus suos ab extra stipendiarios, qui plurima dampna villanis a Wienna eciam usque ad Gaden inferre non verebantur, secta sepe municioni preparata necnon porta civitatis prope castrum induxerunt preter et contra predicti imperatoris voluntatem, ob quod et die postera Petri et Pauli in festivitate mane vix elucescente ad Novam civitatem se contulit comitantibus Wyennensibus tam equitibus quam peditibus in numero non parvo detestans ea quasi perperam admissa mora tam diuturna tractatuum quam dispendiosa minime ponderata. Accessit et hiis Udalrici Eytzinger per prefatum ducem Albertum invinculacio , qui alias de mense Aprilis per eundem accersitus Wiennensibus captivitati addictus inferratus, uti ferebatur, extitit. Hinc et prefatus Bohemie rex Georgius una cum filio et aliis multis precipue affinibus et cognatis Eytzinger bellum Austrie indixerunt atque cum castro curruum eandem depopulantes intraverunt. Cuius et Eytzinger Osvaldus et Stephanus germani cum ceteris fulti presidio igne et ferro patriam, que ipsos fere de stercore erexit et principibus assidere fecit, secundis exaltavit rebus, non solum nobiles, sed et inter compares liberos esse privilegiavit, vastare non erubuerunt sub colore, quia prefatus dux Albertus suum germanum ex causis ignotis patrie coniecit in vincula, prout et actu detinet in eisdem .

---

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip.
