# Chronica Austriae 4.2.1452.258-263

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae, 4.2.1452.258 to 4.2.1452.263. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.258
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.258

Ipsi tamen per tractatus refusis sibi, non suis humilibus, dampnis tandem ad concordiam sunt reducti. Remansit plurimorum sine absolucione captivitas apud Georgium de Eckherzaw et alios, inter quos dominus Appel Vitztum nacione Missnensi quondam ibidem et in Turingia prepotens, quem proprii domini, qui eum ut patrem coluerunt, in suspicionem seminate litis inter germanos receperunt , prorsus a patriis expulerunt. Qui veniens de castro Tirnstain , a quo Ulricus Eytzinger multos innocentes diversis exactionibus et holdis et aliis gravaverat, inter medium ab eodem Ekhartzawer interceptus, pro eo quia post conclusionem trewgarum cum Bohemis iuxta superius dicta ipsi non solum edibilia et pota〈bi〉lia receperunt, sed villas suas incenderunt, pauperes suos pecoribus, indumentis et omnibus facultatibus usque ad scobem expoliantes nudos reliquerunt, super quibus ex progenie utrimque prestolantur iudicium, ut expostulatur. Autumnus eciam LVIIIº anno adeo siccus, ut semina non pullularent, extitit pluresque agri a muribus in suis seminibus sunt corrosi, unde modius tritici venalitati exponebatur pro VI t(alentis) d(enariorum), octava vini pro VII d(enariis) aut pro VIII communia, ducillabantur tandem vigorosa pro X, XII, XIIII d(enariis), quia vineta ut communiter per frigora fuere corrupta. LVIIII. anni intemperalitatem et infaustos patrie eventus descripturus imprimis vidi Ianuarium, Februarium et eiusdem Marcium et humidos et frigidos, quorum naturam Aprilis plurimum comitabatur, Mayus vero pluviosus et frigidus, quem vix talem meminit posteritas antiquorum, nam circa eius opposicionem eciam in abruptis montibus gelu vinee perierunt, in plano vero ut communiter ordine indebito et intercepto, nam alicubi duabus destructis tercia salvata est, postquam ferme usque ad Septembrem vix tribus vicibus celitus data pluvia est. Surrexit quoque febris acuta, que in Austria plurimos, e quorum numero ego non ultimus, sua inclemencia affecit.

---

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip.
