Latin
4.2.1452.264 to 4.2.1452.273
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.2.1452.264-273
Not analysed yet
Accessit hiis Ungarie Superioris plurima desolacio nunc per stipendiarios Mathie, qui regem se titulat, nunc per comites de Pösing et de Ellerbach et alios, qui per dominum imperatorem, qui idem regnum ad eorum peticionem assumpserat, habebant adiutoria. Unde notabilis orta est caristia tam in pane, in carnibus quam in vino et aliis victui necessariis. Ad quod plurimum accessit vilitas monete usualis utriusque principis, qui propria voluntate irrequisita patria –unus in Grëtz et Nova civitate, alter in Anoso et alibi et contra 〈ius〉 ungelti –sic monetam deminuerunt, ut in vicinis partibus pro cupro, prout est, aut ferro reputaretur. Salliit quoque hoc ingenio florenus a talento I ad XII, XIII, XIIII solidos nec sic equa iudicatur commutacio. Forum denique in carnibus continue augebatur propter defectum vendencium. Quid in bladis futuris sit, cum modius tritici iam VI talentis distrahitur, et ceteris, prestolamur . Similiter in vindemiis, que se tamen competenter ostendunt ,deficientibus non vasis, sed colligantibus circulis, de quibus centenarius vocatus pro karratis XX solidis comparabatur ,quem olim IIII solidis comparavi. Accessit et vomentum huic caristie crudelitas Robenko istius egregii latronis, qui duas bastitas –unam in Ungrisch Stetten, aliam ex opposito Marchia fluente intermedio –firmiter munire conatus est, ad quas et predas egit, et latrocinia exercuit, sed annuente imperatore patria congregatur, ambas bastitas, primam militari aggressu, secundam vero dedicione, in suam redegit potestatem, ubi fuga multi natando defecerunt, alii navibus mersis absorpti ab aquis residuique se militari captivitati subdiderunt circa CC numero, ut fertur. Quibus gestis dominus imperator ad concedendum regalia suprafato Girsigkho venit Brunnam antepenultima Iulii. Qui eadem nocte ab eodem interpellabatur, quatenus die crastina oriente sibi, ut premissum est, regalia concederet, unde et imperator importuna victus instancia ultima Iulii in profesto sancti Petri ad vincula ipsum de hiis principatibus, prout in suo titulo gloriatur, investivit, sed sub qua forma, exploratum habere non potui.