# Chronica Austriae 4.2.1452.282-289

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae, 4.2.1452.282 to 4.2.1452.289. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.282
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.282

Et quia patria multa occasione diminucione monete usualis , novorum theoloniorum institucione et usurarum, quas iudei Nove civitatis contra relaxacionem regis Ladislai fere nisi cunt exigere, et aliis causis infra scribendis sensit gravamina , precipui barones, milites et militares sub Anoso personaliter venientes instabant hoc iugum finalis perdicionis tocius patrie tollere aut remedia 〈invenire〉; super quibus dominus imperator se propter instantes vindemias et consulum absenciam velle deliberare et ad festum sancti Martini respondere 〈promisit〉. Quo instante, ut ferebatur, hic sue fuit effectus responsionis: quia rex Ladislaus plurima debita contraxisset et ipse ad educendos Bohemos de patria magnam pecunie summam exposuisset, quam mutuasset, quodque sibi super hiis fieret per alias vias satisfactio, et ipse premissa et alia gravamina sublevaret . Super quo responso congregata est patria in Stockheraw , ubi in Gelesdorff alia dieta instituta est ad instans festum epiphanie, ad quam omnes barones, milites, militares, Wiennenses et alii de civitatibus evocati sunt in forma satis seriosa, quos tamen, ut ferebatur, dominus imperator, ut gradus sisterent et ab hiis dietis abstinerent, suis scriptis prohibuit. Anno igitur LXº predictis non obstantibus multi convenerunt et quatuor sibi, ut dicebatur, capitaneos elegerunt dominos Udalricum Eytzinger, Hainricum de Liechtenstain, Georgium de Potendorff et militem Nicolaum Drucksatz. Fuerunt quoque peticiones eorum, qui pro patrie iuribus convenerunt , 〈in〉 articulos redacte et in scriptis domino imperatori oblate, ut sequitur, ad 〈quas〉 nichil respondit. Cedula communis scripture super necessitatibus patrie Inprimis quia iudicium patrie non ita servatur, ut antiquitus a predecessoribus sue cesaree maiestatis ducibus Austrie observatum est; quare petitur reformacio. Item, quod moneta non ita cuditur, prout duces Austrie pluribus se suis litteris ordinaverunt et conscripserunt observanda. Item, de novis theoloneis super vinis, sale et frumento etc., ex qua novitate divites et pauperes notabiliter gravantur.

---

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip.
