# Chronica Austriae 4.2.1452.290-296

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae, 4.2.1452.290 to 4.2.1452.296. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.290
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.290

Item, de communi pace, contra quam hospites et incole in stratis regiis spoliantur, adeo quod patrie contermine non valent altrinsecus sua negocia exercere, pro suis necessitatibus tractare aut commutaciones exercere iuxta priora tempora predecessorum. Item, quod iudei nulla commercia nec tractatus aut salvos conductus habeant, prout rex Albertus graciosius patriam privilegiasse dinoscitur. Item, quod sua maiestas conferat feuda et ea proclamari faciat, prout ab antiquo observatum est, ordinet quoque, quod cancellaria tales non aggravet suscipientes quodque sufficiat in scriptis presentare feoda et non in litteris, ut antiquitus servatum est. Item, quod observentur graciose prescripciones a sua maiestate et aliis ducibus Austrie facte et quod honores et privilegia patrie confirmare dignetur et quod deservita ab eis stipendia apud suam maiestatem , regem Ladislaum et alios principes Austrie persolvat, prout hec ab antiquo observata dinoscuntur. Et ad hec patrie commodosa et tollerabilis, rei publice promotiva et utilis, incolis gaudiosa et sustinibilis quod subsequatur domini imperatoris condescensio, prestolantur hii, qui in dieta Gelesdorff adunati sunt, pro quibus deus exorandus est, ne res in deteriorem vergant exitum in tocius patrie irrecuperabile dispendium. Qua neglecta condescensione dietam post paululum in Gundramsdorff et finaliter in Wulderstorff convenientes celebrarunt. Qua durante missi a Bohemorum Georgio vocato rege de Sternberg, Procopius de Rabmstain eiusdem cancellarius et quidam de Rabm proposuerunt sui domini nunciam in effectu, quod hortabantur imperatorem, quatenus iustis votis compatriotarum condescenderet 〈et eos〉 in antiquis quoque privilegiis et consuetudinibus conservaret et, si id sibi minime conveniens iudicaret, quod sibi contra patriam sibi vicinam posset ferre patrocinia neque eisdem vellet ministrare contra ipsum opitulamina, concludentes, quod illos Eytzinger, qui sui servitores existunt, non posset requisitus relinquere, sicque absque ulteriori maiestatis responso ad propria sunt reversi.

---

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip.
