# Chronica Austriae 4.2.1452.325-333

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae, 4.2.1452.325 to 4.2.1452.333. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.325
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.325

Quibus et avene et ordei defuit copia et sic panes ad saciandum famis ingluviem pinsentes vita se sustentabant, alii vero pre famis angustia ferebantur facti exanimes, alii liberos alere non habentes conclusis eisdem in domo abierunt, ne necibus eorum presentes et videntes testes existerent, quibus vel defuit pecunia vel, si non defecit , ipsius numerus ad comparandum vite necessaria 〈non suffecit〉. Exiguus namque..., qui olim VI vel VII comparabatur denariis, vix pro L vel citra denariorum precio ymo LXX potuit, prout vidi, haberi et inveniri. A vicinis siquidem terris nil aut parum advehebatur victui necessarii, unde et forum venalium crescebat in dies et vix in eodem statu per triduum perdurabat. Barones autem et milites ac militares precipui Austrie videntes sic omnia confundi et patriam ad extremam paupertatem adduci et finaliter perditum ire, crebro et dominos duces Albertum et Sigismundum Austrie etc. interpellare studuerunt , quatenus se tantas ad calamitates submovendas muros opponerent. Qui dissimulantes in negocio pariter vilem fabricare non verebantur monetam, in qua palam cuprum nudum resplenduit, precipue dux Albertus in Austrie ducatu super Anosum. Quem et mox subsecuti sunt Ludovicus et Albertus duces Bavarie et, quod magis absonum, Salisburgensis et Pataviensis episcopi. Quam ob rem et novorum theloneorum institucionem merces et mercatores venire more solito desierunt neque pro moneta currenti, sed dumtaxat pro auro sua distrahere voluerunt. Prefati ergo patrie proceres, dum sic utrimque relictos se conspicerent, ad Bohemie vocatum regem se contulerunt, qui iteratis vicibus suis, inter quos dominus Stenko de Sternberg et Procopius de Rabmstain cancellarius et alter dictus de Corvo , ad imperatorem destinatis tandem obtinuit, ut sibi ab eodem in suprascriptis articulis concederetur plenaria diffiniendi et concordandi facultas. Qui et terminum statuit diete generalis dominica post festum beati Iohannis Baptiste in Wienna anno presenti celebrando, ad quam prestolantur ambasiatores cicius superventuri.

---

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip.
