# Chronica Austriae 4.2.1452.363-370

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae, 4.2.1452.363 to 4.2.1452.370. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.363
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.363

Exiguis enim momentis status rerum humanarum novatur, ita ut nec sit diuturna prosperitas nec erumpna sine vacillacione pertinax, et nec miserum esse nec felicem esse perpetuo e regione, sed alterne frequenter et varie vices rerum secundarum, adeo ut, qui nunc conflictu superiores videntur, successu prelii devicti degant sorte mutata. Incauta enim semper nimia presumpcio et sui negligens, timor autem de futuris prospicere admonet et exactam edocet diligenciam negociis adhibere. In prosperis siquidem obrepit audacia, sicut et inconsulta temeritas nescit consilium sanius prosequi. 'Exploratum apud me firmiter teneo et nulla racione fluctuare sinor vos, o viri generosi et spectabiles omnes et singuli, me, cuias sim, ignorare minime, Austrie quoque inclite ab avo et attavo ac haut ignoti opidi fuisse municipem et alumpnum eius eciam tamquam natalis soll semper illectum dulcedine pro ipsius honore zelum indesinenter tenuisse. Ex quibus et ausum perorandi paucula michi suscepi persuadere cupiens et in medium deducere, que patrie videntur necessaria, omnibus eius incolis oportuna et salubria, divitibus et pauperibus ymo et forensibus desideranda. Unde imprimis, ut materiam discordiarum succingam in paucis, michi visum est ad tria posse reduci singula, que inpresenciarum principaliter in maximo vertantur querelarum pondere et de quibus nonnulli voces attollunt ad sidera. Vociferantur equidem de moderni Romani imperatoris insolenti singularitate de presenti patriam gubernantis in novis suis adinvencionibus , ex quibus plerique ademptam sibi solitam libertatem ingemiscunt affirmantes sibi deperisse cum vicinis commercia sub occasione nove monete superinducte sub suo charactere , cuius valor deprehenditur, dum unus ducatus apud alios VIII talentis denariorum, apud alios X, apud quosdam, ut fertur, XII talentis cambio compensatur. Ob quod insolescunt contra dominos mancipia extorquentes quadruplicia sallaria , aufugiunt feodales et agricole et quid restat nisi patrie casus et ruina?

---

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip.
