# Chronica Austriae 4.2.1452.371-378

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae, 4.2.1452.371 to 4.2.1452.378. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.371
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.371

Que si infici in totum nequeant rerum teste experiencia, cur tam tarde medicina queritur? Cur putredo iam vulneri malagma apponi desideratur? Cur premissum malum silencio supprimitur? Si principum patrie privilegia aliud iubent, si ungelti institucio novam monetam sine consensu patrie cudi prohibet, cur principiis non resistitur, dum sic, ut pretenditur , rei publice communis utilitas mutilatur? Numquid iure maiorum ascribitur ignavie tam diu in tot patrie casibus dissimulasse et eorum culpa exageratur, quia tot calamitatibus suis et aliorum oportune neglexerunt occurrere? Similia michi persuadeo obicere contra secundum punctum, quod est super novarum talliarum imposicione, que, etsi palam, multis haut parva incommoda videantur ingerere, aliorsum tamen fortassis consulcius, ut per omnium precipue magnatorum concordiam possent talia oportuna remedia cogitari, et efficacius potuit adhiberi, dum scilicet proceres et, quorum interest, patrie magnates postergato privato commodo consilia querere et in caritate adunati, sicuti in propinquis et vicinis et territoriis fieri cognoscimus, attemptata gravamina humilius et devocius a principe levigari peterent. Quis ambigavit sensatus princeps, qui se ut mortalem agnosceret et propter bonum populi et non e converso a deo datum non ambigeret pias exaudicionis aures suis supplicibus commodaret? Dum autem quidam vertiginis spiritu agitati, uti vereor, sic omnia facta laudibus coronant, quidam vero ut perperam gesta vituperant, quidam adolatorie palpant, alii vero inconsulte tentata, eciamsi displiceant, silencio sub censura tamen sese constringunt, ne aucupatos favores deperdant, num ab re principis animus exulceratur et omne, quod pro meliori cogitatum dinoscitur, si sue opinioni obvium videatur, uti ex suspicione fabricatum et sibi in preiudicium cogitatum merito repudiatur et sic Salvatore teste regnum in se divisum desolabitur et omne eius robur prorsus enervatur, honor cadit et dilabitur et in derisum et parabolam commutatur .

---

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip.
