Latin
4.2.1452.389 to 4.2.1452.403
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.2.1452.389-403
Not analysed yet
Quid enim inepcius quam de iniuriis queri et bellum subtexere ac condicionem mutare periculis et, dum princeps aut iudex fugitur, hostis grassatur? Preses siquidem iniquus et iuris et iniuriarum interpres est, hostis autem iustus semper sit appetitor salutis. Temperari ergo, non exasperari principem congruit, hostem vero semper caveri, ne alterum exacerbet, alterum vero, ut artus fiat; cum et ille delenimento fiat micior, iste vero, ne nocere valeat, caucius declinari 〈debet〉. Bellorum equidem dubii eventus et fortuna rotante plerumque de victis victores efficit et triumphatores humiliat. Hinc multi inexperti bellorum usus et perfunctoria dulcedine libertatis illecti in preceps abierunt et perdicionem, quia ad hec minime via regia tendunt. Unde, dum libertas expetitur, servitus cumulatur et frequenter totum eripitur, quibus vel nomen remanserat libertatis. Numquid augusti nomen moderator noster retinet, ut suos augeat, non quod opprimat eciam alienos. Videndum est, an se sistere ulterius post tot sponsiones sit libertatem inducere, an patrie exiciabile. Predonum acies urgent quottidiane, patrie ruine urgent multorum excidia. Non enim, quod utile videtur, sed quod possibile, prepedite, quia non votorum spes, sed possibilitatis racio pensanda est. Lex enim nature feris insita superiori iubet cedere ut thaurus leoni, cervus urso, leopardo capra, aquile accipiter, accipitri columba, ne diversi generis videatur distancia. Rursus et attencius fugiendum iudico subditis ,ne eorum maior sit querela quam illata iniuria aut gravior obiectionum instancia quam commissorum sarcina. Crebro enim visum est, ut, qui primo verecundius deliquerint, accusati insolenciores fiant, et qui prius clam furati sunt, exacerbantur ,tandem latrocinia admittunt. Nichil enim fervorem vulneris sic exasperat quam tollerandi impaciencia, sicut et gravis visP febrium tollerando minuitur, inquietudine augetur. Ceterum nimis periculosum videtur et plus stilo possum exarare in principem patrie insurgere equitatem amplexari cupientem aut temporis processu favore forensium aut novorum presidum a sanguine principum recedere, quibus vel privilegio divine permissionis aut iure generis successio debetur liberorum ,prout et lugubris ostendit casus in fata domini Friderici II. ducis Austrie ultimi antique prosapie eorum, qui quondam in Calvo monte solitam suam fecerunt moram, prout annales patrie edocent, in quo patria vero suo herede orbata orbitates et bella a finitimis suscitata persensit non pauca usque ad exilia procerum magnatorum, mortes primatum, vastacionem potentum et defectus spectabilium genealogiarum.