# Chronica Austriae 4.2.1452.451-457

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae, 4.2.1452.451 to 4.2.1452.457. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.451
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.451

Decet denique imperatorem maxime iniuriarum fore contemptorem, unde et Aristippus philosophus a maledicente se discedens dixisse legitur:,Ut tu lingue tue, sic et 〈ego〉 mearum aurium dominus sum!' Ita Xenophon cuidam inquit.,Tu maledicere didicisti et ego didici maledicta contempnere.' Sed et Dyogenes, cum ei nunciasset amicus: ,Amice, te cuncti vituperant',,Oportet', inquit,,sapienciam ab insipientibus 〈feriri〉; esse enim meliorem iudicat mala ligua, quem carpit.' Et ne solis philosophis pacienciam in illatis iniuriis, serenissime cesar, placuisse credas, eciam tuorum predecessorum exempla concurrunt. In Grecia quis Magno Alexandro clarior? Cui tamen Antigonus pedagogus fertur citharam, dum citharisaret , e manibus avulsisse et confregisse dicens:,Etati tue iam regnare convenit pudeatque in corpore regis voluptatem 〈luxurie〉 dominari!' Quod ipse pacientissime tulit, licet plerumque in aliis impacientissimus extiterit, ut preceptorem virtute super aret. Ita pirata ab eo comprehensus et quesitus 〈erst〉, cur mare haberet infestum; at ille libera contumacia :,Quod tibi', inquit,,quod tu totum orbem terrarum; sed quia una parva navicula ago, ideo latro vocitor, tu vero, quia magna classe premis, appellaris imperator! Et quia, quoad causam, deterior est, qui rapit improbius, qui iusticiam abiectius deserit et qui clarius leges impungnat, unde, cum me fortune iniquitas et rei familiaris angustia, te vero fastus inexplebilis furem fecit, si fortuna mansuesceret, forcier forte fierem, tu vero, qui fortunacior, nequior eris.' Miratus Alexander constanciam hominis,Experiar' inquit,,an futurus sis melior'; eum iussit ascribere milicie, ut posset exinde salvis legibus militare. Ita primus Romanorum Iulius Cesar iniuriarum pacientissimus scribitur extitisse, nam militem sibi irate calvicium improperantem equanimiter tulit et convicia crebro in eum iaculata et iocularia carmina erga eum scripta ymo et libellos famosos in eum divulgata ulcisci dissimulabat . Ita et Augustus, fortune favor et Romani imperii decus, avunculo Iulio longe paciencior evasit.

---

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip.
