Latin
4.2.1452.467 to 4.2.1452.478
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.2.1452.467-478
Not analysed yet
Nec latet, que tuo avo Leopoldo ab agrestibus et pecorum custodibus Swicensibus illate sunt iniurie, quas diucius pertulit, et tandem proponens se ad certa loca transferre non animo pugnam inferendi occurrentibus hostibus –proch dolor! –dum abire potuisset, sponte se contulit cum suis in mortem! Silencio supprimo, que dominus Albertus IIII. pacienter sustulit gravamina, ut eciam avunculum suum dominum Wilhelmum sibi in consortem regiminis Austrie susciperet, et eius filius Albertus V. adversitatibus patuerit et eiusdem nepos serenissimus rex Ladislaus amaritudines usque ad huius vite exitum senserit! Que clarius conspecta indicant, quam necesse sit principi iniuriis sibi illatis non cicius moveri. Hinc et Cicero mores Cesaris extollens teste doctissimo Augustino ad Marcellinum nichil inquit nisi,iniuriarum immemor extitit'. In quo si verus extiterat laudator, talem esse Cesarem noverat; si vero ut adulator dixit, talem ipsum debere veraciter pronunciavit. Ceterum et, invictissime princeps, sedule tibi conandum est plus a subditis diligi quam timeri. Talem quoque apud eosdem te verbis et operibus exhibeas, ut vitam tuam sue vite devocius preferant et tuam incolumitatem quandam sibi arbitrentur et estiment publicam patrie sanitatem. Quo facto tibi tunc omnia recte procedent et paucorum stipatus obsequio prevalebis in cunctis et, si opus est, adversus innumerabiles. Fortissima quippe est ut mors fortis dilectio et cuneus, quem amoris constringit funiculus, non facile rumpitur emulorum a conatibus. Patefacta sunt hec singula in Boemorum armata perfidia. Qui, dum patrie et sue dicioni cum armata et forti manu multorum milium frequenter incursus egerint et sue perfidie 〈eam〉 adglutinare tentaverint, subditorum tamen ad principem amor eos adeo permovit, ut et mori et vivere pro patria non dubitarent et hostibus tociens quociens se viriliter usque ad sanguinem opponerent. Rursus et tuam moveat cesaream excellenciam, quod deus dedit principibus presulatum non pro sui commodo, sed pro regimine populorum, et non immortales, sed eos eisdem preesse voluit, cum quibus est eis communis moriendi nascendique condicio.