# Chronica Austriae 4.2.1452.479-487

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae, 4.2.1452.479 to 4.2.1452.487. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.479
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.479

Qua de re prodesse debet populis principatus, non nocere, novitates quoque in suis patriis, que mala propagare solent, solerti studio evitare, ne pretensa necessitas sumptuum subditis afferat inopiam et pacatum animum mutet in crudelitatem. Sathagat quoque non dominando premere, sed oportune condescendendo clamoribus humilium consulere et veraciter sit rei publice utile hoc potestatis insigne et vergat dei dono membrorum Christi et ecclesie pro tuicione, gloria et fidei exaltacione. Qua de re non facile principis aures accomodande sunt subditorum perperam delatoribus , nam cum omnis sermo malus facile mentem audientis inficiat, tamen maxime pestem animis instillat assidua detrahencium delacio et obtrectancium usus diuturnus. Que contagio quodammodo in mores audiencium transire dinoscitur et sicut mite stagnum ventis exagitantibus surgit in altum, ita innocens animus improbis fluctuat detractoribus, unde et apud prudentem malivolencia crebro suum refert precium, ut eum, quem adulandum presentaverit, suo fructu faciat excidere. Animadverte ergo, princeps optime, et nature glutinum, quod et bestias ligat erga subditas natura pares, que et feras cogit in amorem necessitudinis et periculis propriis suos ex periculo redimunt filios. Ecce filii clamitant ad te patrie patrem, quatenus in extremo perdicionis periculo positi manus tue clemencie senciant adiutores! Appareat nunc tui veri amoris ad tuam domum intemeratum signaculum, sine quo, si pietas absconsa maneat, si regnum dilectet, si gracia desit, vile tamen videtur imperium et plerumque sibi regenti, aliis quoque, eciam mancipiis , noxium. Hiis itaque pretactis modo diligenter observatis, ut iuxta tui nominis presagium Fridericus veraciter 〈laudareris 〉, dives eris in pace et potencia terrena et tandem deo auspice perfrueris eterna!' Mensis unius et amplius iam in tractatibus spacio absumpto quis et qualis ex hiis fructus pullulaverit, superest in medium deducere. Inprimis dum G(amaret) Fronawer salvo conductu munitus in publico in conspectu imperialis celsitudinis hoc tractu temporis audiretur, suarum quoque factionum fundamentum coloremque exponeret, querelas iniuriarum quoque portenderet in ablacione violenta sui castri Ort, quod ab indiviso secum fratre hereditario iure ad se devenisse confirmabat , nil aliud munimenti perduxit nisi quandam missivam imperatoris in effectu subditis prefati castri transmissam continentem, quod se obedientes cuidam Fronawer exhiberent , quia castrum illud sibi vendidisset iuxta tenorem littere vendicionis super hoc emanate, et, cum littera ista peteretur, professus est se non habere.

---

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip.
