# Chronica Austriae 4.2.1452.505-511

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae, 4.2.1452.505 to 4.2.1452.511. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.505
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.505

Sed quorsum hec tyrannis impetum accipiet, exploratum non video, eciamsi huius primordia non ignoro: inveteratum enim in clerum odium laicorum procerum , insolens ocium luxu et lascivia plenissimum ac eorundem gravissimorum criminum – oppressionum et predacionum tam cleri quam aliorum humilium – impunitas hiis, que prescripta sunt, malis iter patere fecerunt. Pedetentim enim retroactis annis sub regimine regis et tandem imperatoris tercii Friderici fervebant studia rapinarum impune, probrorum cupiditates , luxurie supra modum, effusiones patrimoniorum apud proceres, qui et comas nutriebant supra asellis dependentes, frequenti locione capillos crispabant et flavescere faciebant protensos et fluxos, mulierum precisos amictus communiter sibi sarciebant neque solum ornatu muliebria exercebant, sed et omni mollicie feminarum se convolvebant: eifeminabant voces et fluxu corporis sexum dissolvebant, digna cura fovebant capillos in longitudine palme, calcios deferebant rostratos, facies genasque fucabant, barbarum lanugines vellicabant, ad proximorum uxores hinniebant et in hac dissolucione intollerandam crudelitatis seviciam in clerum et agricolas exercebant dei prorsus postergato timore suos sacerdotes predis afficiendo, diris carceribus et torturis cruciando, edes Christo sacratas dispoliando et easdem eciam innocentum sanguine polluendo. Nimirum, quia, dum se cuncti curias sequentes luxui subicerent , et viciis avaricie infrunite deservierunt, nec esset, qui vendicaret, et sic res publica pateret tyrannidi, cum bellorum incentivum sit regencium ignavia, e regione vero stabilimentum pacis fortitudo et iusticia in rei publice moderatore. Hinc, ut ecclesias parrochiales pro agricolarum refugio munitas sue dicioni subiciat, totis viribus instat, sed fefellit ipsum opinio. Nam, dum frustra Gawnasdorff hostiliter aggreditur, confusus multis e suis exicio datis ad locum sui sacrilegii secedere coactus est. Misit denique imperator ad compescendum eius sacrilegia Bohunko magistrum Iohannitarum in Martperg et N. Khadawer cum notabilibus de Austria et Styria, quorum fata prestolamur ad meliora, quam nostra exigunt demerita.

---

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip.
