Latin
4.2.1452.530 to 4.2.1452.542
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.2.1452.530-542
Not analysed yet
Item, oblatum est Frisatzdorffer Sigismundo super prescripcione civitatis Laa et similiter Frawnhofer super ascripcione ad vitam opidi Krumaw etc. Item, Nicolao Drucksetz super Stätz ad vitam suam et filii et III talenta super custodia castri in Wienna. Item, super stipendio et damnis occasione Mitterdorffer similiter Georgio de Potendorff ex parte dampnorum perpessorum a stipendiariis et ad idem Sweinbartter. Alberto de Ebersdorff requirenti Stipendium trium angariarum fuit responsum, quod ostenderet litteris vel registro vel testimoniis debitum et sibi solveretur. Simile dabatur responsum Lewprechttinger super castellanatu in Kalnperg, quem eius dicebatur pater tenuisse. Ad idem dicebatur Seusnegkher super annuo stipendio ,item super sumptibus per eum factis in via ad Grätz et CC talentis pro reformacione Posenpeug. Actum in vigilia beati Laurencii circa X. horam noctis in castro Wiennensi, quibus scriptor presencium personaliter interfuit. De quibus tamen plures prefatorum minime contenti emungentes, quod diem congregacionis patrie ante festum Michaelis adunande prefigeret et eis nominaret, quod tamen imperator facere abnuit estimans indignum se hoc modo a suis subditis constringi volens quoad hoc libertate potiri. Pretendebant eciam, quod super talliarum novo gravamine non possent hoc responsum aliorum absencium nomine sine eorum scitu in se suscipere et sic facta est tractatuum ruptura quam et recessus eorum una cum ambasiatoribus regis Bohemie, ad quem et isti nostrates quosdam transmiserunt. Prestolamur, quid nobis sequens mensis pariat oneris aut honoris. Mense vero Septembris suprascripti proceres duce Udalrico Eytzinger se Pragam iterato contulerunt querulantes ut supra coram rege et primoribus super suis gravaminibus. Qui post longos circuitus misit dominum de Sternnberg alias Holizki et Procopium de Rabmstain deferentes hec tria altrinsecus conclusa capitula in effectu. Primo excusabant suum dominum, in eo quod pridie in Praga quosdam provinciales in suam suscepit protectionem iuxta tenorem privilegii et auree bulle et mandatum olim regis Ladislai.