# Chronica Austriae 4.2.1452.543-554

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae, 4.2.1452.543 to 4.2.1452.554. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.543
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.543

Id factum asserebant intencione et voluntate eosdem restituendi sue imperiali maiestati, ita quod eis faciat id, quod sua gracia tenetur eisdem . Secundo, quod rex proponebat exercitum ducere ad regnum Ungarie in favorem et auxilium Iskra, sed ad instans festum Martini. Sed Petermaister medio tempore consiliarius Mathie venit Pragam, ubi super hac re consensit in dietam ad instans festum sancti Nicolai Olomuntz celebrandum, ob quod prefatus exercitus suspensus est. Tercio desiderabat, quod imperialis sua maiestas mitteret suos pleno mandato suffultos ad prefatam dietam, in qua eciam prefati Australes esse debent ad tractandum de amicabili composicione. Que si haberi non posset, ad concordandum de loco et die, in quibus imperator et rex personaliter convenirent. Super quibus ad partem paucis verbis absoluti in effectu, quod isti sine sufficienti motivo se a sua maiestate et aliis compatriotis separaverunt, agat, quod revertantur et suum debitum faciant. Ipse paratus est similiter facere; quo facto paratus est sui regalis culminis contemplacione eciam suos destinare. Abeuntes ergo reversi sunt ad propria. Imperator eciam mox eorum post abscessum theloneum novum, quod instituerat, revocavit et dietam ad tunc instans festum sancti Andree apostoli instituit Tulne celebrandam, ad quam quatuor status patrie vocati sunt una cum hiis superius scriptis, qui sub prefati regis protectionis culmine convolaverant , qui tametsi se sistentes a gradu finxerunt longius ire. Que nobis hec portenta presagiant, sitibundi prestolamur, pro eo et quia dies iste designatus constat astare pre foribus. Flebilis tamen non ab re christiano orbi casus hoc mense peccatis nostris exigentibus accidit in regno Hungarie. Nam, dum Turci venientes cum exercitu ad predandum fines attingerent et multa sacrilegia in christianum populum admitterent suo more, quibus Michael Zaladi Siculorum et Septemcastrensium gubernator imperatoris partes fovens cum tribus electorum milibus, dum occurrisset, consertis manibus dubio Marte diucius viriliter pugnatum est.

---

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip.
