# Chronica Austriae 4.2.1452.555-561

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae, 4.2.1452.555 to 4.2.1452.561. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.555
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.555

Novissime vero innumerabilibus Turcis supervenientibus et defatigatis cum lassis confligentibus cruenta cessit victoria Turcis, christianis vero fere omnibus occisis prefatus Michael cum paucis adversariorum captivitati est addictus et inflexus, etc. Hoc eciam mense sepe supra nominatus Udalricus Eytzinger peste attactus in Schrätntal concidit in fata viam universe carnis ingrediens infra triduum, quo languere cepisset. Iste est, qui fecit mirabilia in Austria in vita sua et a granarii officio usque ad titulum liberi baronis excrevit, in quo et duos germanos Osvaldum et Stephanum ut successores reliquit. Is enim cum domino Udalrico de Cilia depopulatores strate publice in castro Ortt compescuit, castrum acquisivit et olim regem Ladislaum ad Wiennam deduxit atque post sine scitu patrie redditum de Nandoralba – proch pudor! – ad Pragam usque conduxit, in qua immaturo funere diem extremum et flatum conclusit, prout prelibatum est. Iste castrum Valkhenstain cum suis pertinenciis a rege Alberto, foros Hädersdorff, Hebersdorff et Wuldersdorff ab imperatore, dum tutor esset, in pignus sui mutui accepit et in hiis superhabundantibus annue super impensis in sorte nichil defalcavit et castrum Tiernnstain cum suis in Wochavia proventibus pro custodia de manibus regis Ladislai acquisivit eo tempore, quo minor annis erat XIII. videlicet agens annum, et novissime in materia differencie erga imperatorem se baculum, currum et aurigam aliorum Austrogenarum , sicut dicebatur, constituit et, ut se patrocinio regis Bohemie subderent, efficaciter persuasit et effecit. Quibus successibus elatus ausus est dicere se nolle L florenorum milia recipere et abiurare se, quod non fieret dux Austrie, etc., prout ita audivi veridica relacione cuiusdam, qui se affirmabat sic in sua presencia a suo ore verba pertulisse. Utinam solus extitisset, qui huiusmodi impignoraciones castrorum, opidorum etc. fructiferorum ob dampnatam consuetudinem in hiis locis arbitratus est licitas et non pocius tam divino quam humano iure dampnatas!

---

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip.
