Latin
4.2.1452.570 to 4.2.1452.577
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.2.1452.570-577
Not analysed yet
Attento, quod nonnullis pro hac dieta scriptum fore dubitatur, aliis vero primo ipsa die indicte diete littere vocacionis sunt allate. Ob quod consultum est omnibus visum, quod dominus imperator mox post festa nativitatis Salvatoris generalem dietam in Wienna institueret, ad quam quatuor status una cum hiis, qui se regis Bohemie protectioni subdiderunt, sub litteris salvi conductus similiter evocarentur, et quicquid ibidem foret concludendum, parati essent exequi sine pluri, prout et sue celsitudini et patrie se testabantur obnoxios. Consulebant eciam, quod dietam a rege Bohemie indictam nequaquam preterire sineret, sed et suos notabiles ad eandem quantocius destinaret, quod et factum est. Est tamen sub certis modis temptata via concordie cum Gämmert Fronawer, qui se obtulit hoc modo, ut sint duo utrimque arbitratores et amicabiles compositores de scitu et voluntate pro tunc sufficienter audituri, sin autem concordia haberi hoc modo non posset, sequi, quitquid ipsi quatuor vel mayor eorum pars secundum iura patrie dictaverit . Occasione recuperacionis castri Ortt illud laudetur a partibus sine pluri. Sin autem piissimi arbitri etc. in duas partes se dividerent, extunc superarbiter sit rex Bohemie. Si autem iste articulus imperatori non videretur, obtulit se stare iudicio coram baronibus, militibus et militaribus compatriotis in aliqua civitate Austrie congregandis, eciamsi plures ex istis inibi minime comparerent, et hoc intervallo bastite Trebmsee et Sweinbartt ,similiter et castrum Ortt sint in manibus eorum de patria. Mutuet eciam, si via premissa grata est sibi, ad omnia sua bona in Austria VI milia florenorum pro solucione stipendiorum infra medium annum persolvendorum caveatque per quatuor partes patrie vel suis patentibus litteris super solucione iudicati, si et in quantum pro se sentenciam a patria reportaret, sigillandis per abbates Mellicensem et Scotorum, per dominos de Starchnberg et Volkhesdorff, Wolfgangum de Rugkhendorff, Iohannem de Pellendorff et per civitatem Wiennensem.