# Chronica Austriae 4.2.1452.587-594

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae, 4.2.1452.587 to 4.2.1452.594. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.587
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.587

Num ignoras, quod in ipsum et in omnes terras sibi temporaliter 〈subiectas〉 sint maledicta congesta, posita quoque interdicta et, quod gravius, omni sit honoris et dignitatis exutus preeminencia pariter et tytulo suo et successorum suorum in persona ob sui contumaciam et quia legittime citatus comparere neglexit in Romana curia, que omnium oppressorum ultimatum describitur refugium , ad quam reverendissimus dominus sancti Petri ad vincula presbiter cardinalis alias Nicolaus de Chusa episcopus Brixinensis ipsum legittime evocaverat et in publico consistorio super hoc specialiter celebrato hanc in eum condempnacionis sentenciam ob sui contumaciam reportavit? Quod inauditum a seculis de principe Austrie usque adhuc extitit, quinymo omnis legalitas et devocio ad deum et eius vicarium in terris et e regione omnis favor, condescensio pariter et promocio paterne caritatis necnon eciam pietatis visceralis ad singula vota iuste desiderata a ducibus Austrie ab eadem Romana curia usque dignis favoribus sunt prosecute? Num ignoras, quod casus capitis ruinam inducit corporis? Num hesitas, dum principi contumelia irrogatur, populus subditus confunditur et patrie eius res publica dedecori subicitur, eius quoque fama et honor labefactatur? Cuius obiectionibus mallem digitum ori supponere , calamo quoque sub silencio parcere quam quicquam respondere. Urget tamen natalis soll naturalis amor, zelus quoque ad principes, sub quorum tutela quondam in pace versati sunt mei progenitores et quorum haut pauci in bello contra Belam regem Hunorum pro patria occubuere dimicantes. Audivi processum hunc papalem et non minus formam appellacionis ad papalem sanctitatem, primum et posterius ad generale concilium de proximo iuxta Constanciensis concilii decreta celebrandum, satis ornato stilo fabricatam. Ex quibus plurima utrimque in facto suo oriuntur perplexa dubia, an videlicet sub horum temporum malicia licuerit tentare premissa et sic, an hoc sit, prout Clementina statuit, expediens rei publice nunc ecclesie supra modum a Teucris et fidelium bellis intestinis conquassate, cum et secundum Apostolum multa licent, que non expediunt, magno eciam teste Augustino si quando turbatur eciam ex rigore pax ecclesie, dormitare debet severitas discipline, presertim dum rigor iusticie non emollit, sed delinquencium animos amplius exulcerat et ad duriora subire compellit .

---

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip.
