# Chronica Austriae 4.2.1452.601-610

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae, 4.2.1452.601 to 4.2.1452.610. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.601
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.601

Hec dum et similia audirem ab emulis, intra me tacitus revolvi, qui aliquando gestis Romani consistorii interfui. Etsi hec veritate subnixa sunt, constat tamen, quod sanctorum apostolorum oportet adorare limina et eorum humiliter colere vestigia suorumque successorum personas honorare, venerari et colere, qui eorum possident cathedram, fruuntur auctoritate et imitantur vitam. Unde visum est fuisse consultum se primum et christianum principem representasse, post vero in processu, si se gravatum comperisset, ad iuris confugisse remedium . Per hoc tamen non intendo cuiuscumque militare iura aut infirmare processum neque hesito in omni statu ecclesie fore plurimos in vita et moribus corruptos, qui in saturitate disputant de ieiunio et, quod verbis astruunt, operibus inficiunt. In curru cum eunucho regine Ethiopum clausis oculis sacras locuntur scripturas et lectitant, sed tamen nec ad aquas, ut laventur, descendunt neque discipulos veritatis dignantur colligere . Numquid ex hiis totum clericorum genus infamandum est aut subdicenda eis obediencia debita? Si iste reverendissimus pater, ut dicitur, zelum ad reformacionem tetrorum morum in suis monialibus contumaciter obsistentibus excessit, si ex hoc eo nescio homicidia plurimorum subsecuta sunt, aut si quid canonicum suo regimini obstitisset, via regia gradiendum fuerat, non sacratis Christo diebus obsidio, ut fertur, instauranda in eius personam et castra. An autem relevet in predictis fulminatis censuris ad concilium a papa appellacio uti Paulus a sacerdocio summo appellavit cesarem, aliam requirit indaginem et tractatum specialem, quem ut odiosum transeo pro presenti ex intimis efflagitans ab omnium conditore, ut sit pax et veritas in diebus michi concessis. Pacem quoque suam donet christicolis altrinsecus, ut liberis mentibus suo cultui insistentibus glorificetur ipse per omnes et in omnibus ad fidei exaltacionem , perfidorum confusionem et fidelium salutem animarum amen. Scripsit papa – nescio, quo instigante – Aquilegensi, Moguntinensi, Salisburgensi et Pragensi ac Pataviensi dure super huiusmodi publicacione cum minis, si secus fieret, ut mortem.........., sed, quod sequitur, spectandum est.

---

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip.
