# Chronica Austriae 4.2.1452.611-618

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae, 4.2.1452.611 to 4.2.1452.618. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.611
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.611

Licet autem summus pontifex serenissimi imperatoris et sui germani ducis Alberti ut ducum Austrie in suo processu iura exceperit eisque in suis terris et dominiis nullum sanxerit preiudicium generari, stomachati tamen Coniurati, Bernenses et alii, plura fortalicia hoc fuco sibi usurpare et, quod nephas est, proditorie Veldkhirchen igne cremare data pecunia cuidam occulto incendiario et ad solum usque incinerare non erubuerunt sicque surripere ceperunt contra trewgas initas cum Domo Austrie. Quos tamen episcopi, Augustensis tunc cardinalis tituli sancti Cyriaci una cum Constanciensi, ad trewgas initas servandas usque ad instans festum sancti Iohannis deduxit Baptiste, in quo conventus prefatorum et ducum Austrie constitutus est servari ad finalem pacem statuendam et imponendum finem bello, quod hactenus inter dissidentes multos variis involvit periculis. Dum hec, ut premissum est, agerentur, dieta Olomucensis resoluta est in fumum. Cui Egrensis dieta succedit; in qua dum adventantes sibi ad manendum hospiciis arcerentur neque locus venientes valeret suscipere, ad Nurnbergam communi pervenerunt consilio, ubi usque ad dominicam Letare tractantes nichil usque effectualiter conclusum audivimus. Et licet patria intestinis simultatibus laceraretur, Fronawer tamen igne et ferro et predis clauso Danubio ipsam prorsus enervare non erubuit neque se ab iniuriis, spoliis, eciam presbiterorum detencionibus temperavit. Unde Zwentendorff incineravit, sacerdotes et plebanum vinculis mancipavit, deinde Höflein ignis cremio absumpsit, plebanum quoque cum sacerdotibus omnibus suis exutos dire captivitati addixit, post Newnburgensem et omnes villas a Nusdorff usque ad Uetldorff diffidavit . Et quia imperator ad Gretz se contulit ibique vocatis assessoribus iudiciis camere intendere studuit et patriam in durissima licium flamma reliquit suisque stipendiariis deservita sallaria non exsolvit ac per hoc nonnullos se suo hosti coniungere coegit, quale malum malo succedat, de propinquo prestolamur. Hec dum sibi favere tempus adversarius cerneret, Eisdorff castrum cum quodam molendino adiacenti incastellavit.

---

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip.
