# Chronica Austriae 4.2.1452.666-673

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae, 4.2.1452.666 to 4.2.1452.673. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.666
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.666

A nobis ad futurum concilium improbam, temerariam, nephariam sediciosamque appellacionem dictavit et ipsius interposicionis per dictum Sigismundum facte ipse dictator in originali instrumento Florencie ad valvas affixo ecclesie testis inscribitur. Et quia loquax ille presumptuosus et preceps, mendax atque turbulentus, temerarius, ob istud facinus excommunicatus existit crimenque et penas incidit lese maiestatis atque heresis, adeo ut ultra excommunicacionem honore omni et bonis sit privatus, iure devociones vestras in Domino requirentes admonemus, 〈quatenus〉 huiusmodi pestiferum hominem pro tali excommunicato habeatis et privato a vestris civibus omnibus haberi mandetis ipsumque non solum vitetis, sed procul eiciatis ab opido et dominiis vestris et bona, quecumque habet apud vos tam mobilia quam eciam immobilia, fisco vestro applicetis et alia omnia faciatis, que contra hereticos et iure communi fieri mandantur, in quo vos nobis ostendetis exhibebitisque catholicos, sicut plene de vobis confidimus et deo gratos cives in talem perniciosum ecclesie Christi persecutorem vos fideles et sancte Romane ecclesie obedientes ostendendo nobisque 〈eo〉 magis in hoc devociones vestre complacebunt, quanto scimus plurimum deo esse carum et ecclesie sue perutile ac inprimis necessarium , quod perfidus iste pestiferque sacrorum contemptor ab omni expellatur conversacione et consorcio christianorum. Facite nobis, quod egeritis, per litteras vestras rescribi. Datum Rome apud Sanctum Petrum sub annulo piscatoris die XVIII. Octobris MCCCCLXº, pontificatus nostri anno IIIº. Dilectis filiis providis civibus civitatis Herbipolensis. 'Vis consilii expers mole ruit sua, vim temperatam in sublime provehit deus. Homo Pius iam pridem per breve non testatum, sed annulo piscatoris obsignatum fertur Gregorium de Hainburg numquam evocatum contra legem dei, qui dampnaturus prothoplastum prevaricatorem premisit vocacione Adam, ubi ea? et similiter Chain fratris aduc sanguine madentem interrogans dixit Ubi est Abel frater tuus?

---

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip.
