Latin
4.2.1452.674 to 4.2.1452.687
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.2.1452.674-687
Not analysed yet
Sodomorum quoque flagicia, antequam exureret igne, 'Descendam', inquit ,,videbo, an clamorem, qui ad me pervenerit, opere compleverint'. Papa vero vi sola fretus omni neglecto consilio ,quam tenuem telam orsus, quam debilem texit racionem, queso, videte! 'Salvator noster', inquit, 'Petrum apostolorum principem ad gubernacionem ecclesie substituit.' Quis ignorat omnibus 〈a Iesu preceptum〉 apostolis, ut eant in orbem predicaturi fidem, baptismum et salutem? Quis ignorat omnibus apostolis passim esse promissum ligatum esse in celis, quod ipsi ligarent in terris, et solutum esse, quod solverent? Sed quod Zephe singulariter dictum est Tibi dabo etc. ,hoc ait Iheronimus esse factum, ut scismatis tolleretur occasio, et Ambrosius in Pastorali suo dicit, quod nedum Petro trina rogacione interrogato ,an amaret, ac trina responsione subsequenti amare se teste ipso interrogatore Iesu traditas sibi esse claves, 〈sed〉 et omnibus episcopis una contraditas! Apostoli quoque post ascensionem Domini convenisse ac Petrum sibi principem constituisse et Anthiochie in kathedram collocasse referuntur. Nichil tamen de potestate universis apostolis a Salvatore data ac ipsorum omnium universali missione diminuerunt. Ergo et hodie catholica exorat ecclesia sese per ipsos apostolos continua protectione custodiri, quos Salvator ipse constituit tanti operi preesse pastores. Horum legittimos successores constat esse universalia concilia Christiane fidei firmamenta, que pontificum actiones pro tempore salubribus doctrinis instruxerunt, errores emendarunt. De quibus summus ille pontifex Gregorius scribit, quisquis illa destruere temptaverit, se ipsum et non illa destruit. Sed quorsum hec? Eo certe pertingunt, ut convellatur illa supersticio, in qua papa Pius factionibus cardinalis Cusani astruit concilium supra papam non esse. Dicit, ut eius verbis utar, ad futurum concilium, quod supra Christi vicarium esse nequid. Videte ergo, quam vim omnis concilii expertem papa inferre tentavit, nam, si omnes apostoli missi sunt a domino Ihesu dicente illis 'Ite in orbem universum' etc. ,'Quodcumque ligaveritis 'etc. ,quos constat conciliariter postea congregatos ac ipsum Zepham in messem Domini misisse, quis dubitat concilia sacra vicem Domini gerere, que et cetui apostolico successisse comprobantur, siquidem orbis maior est Urbe?