# Chronica Austriae 4.2.1452.712-725

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae, 4.2.1452.712 to 4.2.1452.725. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.712
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.712

Porro, si quod tale vicium apud me deprehendit, inepte tamen michi id ipsum exprobravit, quo ipse potissimum turget. Michi satis est didicisse civiles sentencias , et quidquid precipuum habet racio et industria et quidquid sacra tradunt utriusque iuris instituta, hisce litteris et floribus exornari posse et in illo grege me profiteor ipse sic de numero illorum, qui putant hec omnia vi et artificio rethorum contineri. Ergo, si papa ob id facinus 〈me〉 excommunicatum dicit, quis erit eiectior ipso, qui preter verbositatem nil in se habet virtutis? Subdit et me crimine lese mayestatis involutum et irretitum. Credo cum culicibus et muscis has leges edidisse aut cum animalibus, que in thabidis corporibus nasci solent, ut aranearum telis Anacharsis fragiles leges consilii exortes equavit , quas si culex, quod imbecillius animancium est, inciderit, evolvere se nescit, si quid autem validorum incurrerit, penetrat atque disrumpit. Neque enim rethe ficedulis aut quoturnis contextum aptum est vincire vulturem vel aquilam. Irreciat ipse Reatinos suos et eos, quos servili metu constrictos habet – mecum erit Domino duce libertas Dyogenis et Cathonis! Nec saciatus est papa conviciis vulgaribus, quin eciam me hereticum videatur nuncupare. Siquidem heresim sectam voluerit vel sentenciam nuncupaverit, et Cicero noster Cathonem recte appellat. Hereticus sum ego, qui annuo concilium orbis christiani fore supra papam – hereticus est papa, qui contrariam sectam fovet! Videte, quod nil gravius in ipsum dico, qui tamen abiecta consilii et racionis moderacione cuncta in me pro libito scribi iussit. Postremo saciatus papa conviciis mandat bona mea fiscari. Ego inter bonos conversari volo, qui virtutes meas suis opibus foveant et pluris faciant suffragia mea quam locupleciam, quam ex mea ruina sperare possent. Maiori eciam utantur consilio quam papa fretus est in practica sua.

---

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip.
