Latin
4.2.1452.737 to 4.2.1452.745
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.2.1452.737-745
Not analysed yet
Hic quartus ordo omnem tollit tergiversacionis notam, quam inicere possit Cusani procacitas, cuius ductu hec omnia diriguntur. Que omnia si papa contempserit, quid restat, nisi ad universalem ecclesiam provocare prout a senatu ad populum Romanum sepe repperimus appellatum, nec obiciat michi papa ecclesiam non esse congregatam, quoniam id ipsum factionibus suis impeditur et disturbatur apud me nulla more culpa nusquam ,cum non per me, sed per ipsum stet, quo minus 〈fiat〉. Si quis enim in ius vocatum vi eximat, contumaciam removet a citato, sed minime vicium et crimen transfert. Papa michi metum intulit, ipse sibi iusticiam induxit, qui se conviciis suis ad versus me suspectum reddidit, qui se sapientis arbitrio astringere declinavit, de suspicione expiari recusat et iudicem suspicione carentem dedignatur delegare quique universale concilium conciere sive vocare negat. Hic si adversus me quidquam attentaverit, adversus ipsum provoco gradatim atque alternatim, ut premisi, et testimonium eius rei postulo et de metu iusto protestor coram vicinis. Quo cessante prosequar ,si opus erit et oportunitas conceditur, prout iuris publici racio poscit salvo iure addendi omnibusque remediis moribus et lege introductis.' Regredi congruit, qui per devia suum iter deflexit, si ad destinatum terminum attingere concupiscit. Unde quia nativi soll incliti ducatus Austrie fortunas meo evo insurgentes calamo commendare decrevi, regredior, unde parum dilabi me rerum coegit novitas admiranda. Anno igitur, quo supra, LXIº indicta est dieta inter illustres dominos duces Austrie etc. Albertum et Sigismundum ex una et Coniuratos vocatos Swicenses 〈ex altera parte〉 super differenciis, in quibus et serenissimus quondam Leopoldus dux Austrie occubuit cum multis comitibus et suis proceribus, prout supra libro IIIº lacius exarasse me memini, et inveterata extitit fere iam centum annorum decursu, in civitate Constanciensi ,ad quam personaliter accesserunt prefati duces, dominus Constanciensis, Basiliensis, Spirensis, Wormaciensis ,Augustensis cardinalis tituli sancti Ciriaci, Ludovicus Barbarie palatinus Reni, Albertus Brandeburgensis, marchio de Padenn et nuncii regis Francie, regis Scocie et ducis Burgundie circa principium May ibique finaliter utrimque conclusa est non quidem unitas et concordia plenaria, sed trewgarum decennis pactio inter partes firmata est cum certis aliis capitulis.