# Chronica Austriae 4.2.1452.746-752

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae, 4.2.1452.746 to 4.2.1452.752. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.746
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.746

Finita igitur dieta prenominata, ut premittitur, dux Albertus Lynntzam applicuit. Quem plurimum avide prestolati sunt barones, milites et proceres cum multis, qui coniuncti fuere eisdem, requirentes suum descensum in Austriam iuxta tenorem articulorum alias in Libera civitate conclusorum, ubi et ipsum tamquam suum dominum et e regione ipse dux tamquam suos vasallos votis et litterarum munimentis se altrinsecus recognoverunt . Circa finem ergo Iunii potenti manu obsedit Ybbs; qui, dum se resistere non posse viderent, in dedicionem tradiderunt tunc litteras diffidatorias erga imperatorem fratrem suum tamquam eum, qui sua ignavia patriam negligeret, legittima terre violaret, novas et inauditas dacias extorqueret neque predones cohiberet, iusticiam et iudicia vacua relinqueret et qui patriam negligenter in omnibus fere angulis ad solum usque destruxerit, ob quod proceres compulsi se regi Bohemie uti suo domino subdidissent, propter que et inclita Austria ad manus alienas devoluta sine spe rehabendi devenisset, nisi ipse dux uti expectans heres eosdem revocasset. Scribebat denique singulis opidis hanc sentenciam et quomodo venisset, ut patrie solidam pacem reformaret, petendo assistenciam cum minis spoliandi, incendendi et occidendi renitentes. Hinc et de mense Iulii venit Mellicum, ubi Fronawer bastitas in Holnburg, in Trebmsee, in Pirchenwardt sibi resignavit verbotenus recepta pecunia secundum regis Bohemie arbitrium. Dehinc eodem mense Tulnam consedit et parvo intervallo recepit et post paucos dies se sibi subdidit Neunburga claustralis. Tandem circa finem mensis castra metatus est apud Hyetzing in agro, ubi et collectis viribus se ad prata Intzesdorff contulit et inibi pausans nuncios regis Bohemie, qui se mediatores pacis constituerunt, recepit Procopium de Rabmstain cancellarium, dominum Zdenckh de Sternberg, dominum Has de Hasnnburg, dominum Wilhalmum de Babtz, dominum Buriann Trtzko et dominum Iodocum de Ainsidl dehinc venientes.

---

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip.
