Latin
4.2.1452.759 to 4.2.1452.767
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.2.1452.759-767
Not analysed yet
Dehinc castra circa Lachsendorf ad piscinam posuit, ubi Ungari cum valida manu se coniunxerunt, quorum capitanei Ursi Michael palatinus, magister Petrus Polotz et Rinoldus de Rosgan fuere; qui districtum perlustrantes gravia dispendia post inferendo reliquerunt. Tunc Procopius cancellarius ab imperatore reversus tractatus interruptos pacis reincepit, de quibus infra calamum lacius laxare decrevi. Neque hiis diebus dormitavit universitas studii Wiennensis ,quinymo et octo prestancioribus de quatuor facultatibus negocium illud grande imposuit, quatenus et serenissimum dominum imperatorem accederent et simul dominum Albertum ducem, et eisdem, que pacis, concordie, unitatis et amicicie sunt, efficacius persuaderent. Quod et, dum tentaretur, non placuit satrapis ob Boemorum adventum, qui se pacis mediatores affirmabant affuturos. Formam autem oracionis presentibus censui annectere ad futuram rei memoriam: 'Vestre serenitati, illustrissime princeps et fundator graciosissime ,reverendus dominus rector totusque cetus magistrorum et doctorum mandat debite oracionis ad deum et devote salutacionis verbum; mandat quoque nobis hic inpresenciarum consistentibus, quedam turbatam hanc nostram concernencia patriam in medium deducere, que, oramus, pro vestra solita pietate audire dignemini. Que, etsi non ambigimus, vestram excellenciam non latere, tamen ut tenacius infigantur memorie et ut magis elucescant iuxta se posita contraria, pauca de huius patrie olim gloria censuimus refricare, eius quoque casus flebiles pro presenti in brevibus tamen enumerare. Quis namque sensatus gestorum priscorum non ignarus potest ambigere inclitum ducatum Austrie inter omnes Alemanie plagas vix esse secundum totque a deo dignificatum donis et a divis imperatoribus prerogativis predotatum, ut nulli secundus habeatur ? Qui ex multis precipue in quatuor legitur punctis: Primo, quia ex piguedine terre pre omnibus Alemanie oris benedictionem a Domino consecuta est ex aeris temperie, fructuum suavitate et omnium victui necessariorum ubertate. Hec est gleba frugifera, cespes exuberans tam in montibus et eorum cacuminibus quam in depressis vallibus, exculta per omnia, in qua in frugibus agricola tricesimum, in vinetis septuagesimum et plerumque centesimum fructum recolligit.