# Chronica Austriae 4.2.1452.76-81

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae, 4.2.1452.76 to 4.2.1452.81. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.76
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.76

Hiis itaque gestis Machumet, impius nominis Christi persecutor , Turchorum sevissimus tyrannus, ex oppressa Constantinopoli superbia inflatus ipsius quoque currum ascendens vastitatem tocius populi christiani spirans et sanctum nomen Christi e terris eradere moliens ac impii canis Machumeti dampnatam blasphemiam inducere, tocius quoque occidentis imperium sibi vendicare cum infinita sue perfidie participum multitudine Tartarorum, Sarracenorum, Teuchrorum ac navium et galearum invisa et armata classe venit in Racie partes omnia pedibus conculcans. Ubi et primum castrum Sancti Andree despoti aggreditur, sed dextera Domini protegente multis suis pocioribus perditis confusus abscessit, et quia fame et peste Dominus suum perculsit exercitum totum, sui exercitus robur in castrum Nandoralba, quod Kryechsweissenburg vulgariter nuncupatur , convertit certum se reddens iuxta sue seviciei conatum se hoc obtento ad ulteriora processurum. Qua de re et uxores et liberos una cum in suo exercitu simul conduxit et subditos sibi similiter, ut cum uxoribus et liberis secum ad expedicionem venirent, arcius precepit. Ob quod et, ne retro ad possessiones suas aliquando redire sitirent desiderio, eas iubet incendio consumi spondens eisdem pro tuguriis opida se daturum in christianitate ymo et pro villagiis opulentas civitates seris et portis munitas pro sallario. Hac inani fiducia fretus et turgida superbia inflatus hostis publicus iste Machumet nominis christiani , prout et primus inter fidei tyrannos in suis epigramatibus intitulare presumpsit, cum toto belli suo apparatu applicuit castrum Nandoralba et suis bambardis grossis, quarum quedam XXX, ut fertur, palmas in longitudine continebat ymoverius fere X et VII pedes – prout referunt, qui viderunt – et turres debilitavit et muros prefati castri sic deiecit, ut magis similitudinem gereret planiciei ruris aut campi quam castri aut municipii. Que dum sic gesta perspexit impius iste XXIº die Iulii anni etc.

---

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip.
