# Chronica Austriae 4.2.1452.797-805

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae, 4.2.1452.797 to 4.2.1452.805. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.797
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.797

Utinam perpenderent, quantorum homicidiorum in die iudicii rei erunt, qui modo tot viduis, tot orphanis, tot denique pauperibus vite necessaria subtrahunt, apud tribunal Illius, qui se in pauperibus testatur esurire et refici! Quid obicienti dicturi sunt aut qua comparent consciencia, qui se alimenta pauperibus subtraxisse recognoscunt? Si enim iuste dampnatur, qui vel unum punit hominem ferro, qua sentencia dignus erit, qui bona ecclesiarum, quorum superflua sunt, pauperes profligando aut rapiendo quamplures occidunt famis et inopie gladio et, quod eciam olim apud suos progenitores grande fuisset sacrilegium , hoc infelici evo factum est militare exercicium! Sed hiis brevitatis gracia uti votis amplius dilatandis omissis ad destinatum propositum nostra deflectenda est oracio. Sathagite igitur, princeps illustris, ut pacis solide amenitas vestre reddatur et in evum conservetur patrie inpresenciarum omnifariam lacerare et in omnibus suis angulis spoliate, conculcate , incinerate et ferme solotenus humiliate et profligatis cultoribus fere in solitudinem redacte! Nam iuxta predicta eiusdem patrie laude digna merita et pacem expetunt et multipharia racione unanimitatem requirunt et omnem discordiam eminus propellunt. 'Concordia siquidem parve res crescunt et 〈discordia〉 maxime dilabuntur', prout testatur Salustius in De bello Iugurtino. Hinc teste Augustino XVIIIIº De civitate dei pacis bonum a deo eminet in rebus terrenis atque mortalibus , ut nil gracius soleat audiri, nil desiderabilius concupisci, nil postremo soleat melius inveniri, quia ipsa est serenitas mentis, tranquillitas animi, amoris vinculum, consorcium caritatis , que simultates tollit, bella compescit, comprimit iras, discordias sedat et terras et regna in omni sublimitate exaltat. Hec est omnium bonarum arcium decora mater, hec mortalium genus successione continua multiplicat, mores excolit, facultates protendit et generaliter teste Sapienti qui inveniunt pacis consilia, sequitur eos gaudium, et e regione guerras, lites et discordias; quanta mala comitantur, in prompto palpamus, nam has cernimus subsequi subversiones urbium, depopulaciones opidorum, deserta agrorum, prophanaciones sacrarum edium, prostituciones pudicarum matronarum, stupraciones virginum et tocius rei publice exinanicionem et casum.

---

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip.
