Latin
4.2.1452.817 to 4.2.1452.825
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.2.1452.817-825
Not analysed yet
Secundo, quod similiter dominus imperator, omnes comites de Pösing, Bertoldus de Ellerbach, Pämkhircher et Gräfnegkher sint in prefatis trewgis ut supra inclusi et similiter Ungari per tempora supra nominata. Item tercio Jän Isgra ex hiis, que in Austria utrimque tentata sunt, similiter in prefatis trewgis comprehenditur. Poterit tamen dominus imperator succursus sibi facere pro tenendis suis castris et e regione admittitur Ungaris sue defensionis liberum arbitrium. Item quarto rex Bohemie obligatus sit diligenter instare, quatenus dominus imperator revocet litteras, quas in favorem marchionis Brandeburgensis contra ducem Ludovicum Bavarie destinavit cui tamen dux Albertus poterit iuxta suas ligas interpellatus prestare subsidium sicut et dominus imperator Brandeburgensi salvis tamen trewgis in Austria factis. Quinto, quod omnes utrimque captivi sint tempore soluti medio habeantque se sistere in festo Iohannis suprascripto. Similiter diffidaciones et gwerre cessent hoc intervallo, quas dominus Leonhardus comes Goricensis in favorem prefati archiducis Alberti contra et adversus dominum imperatorem attentavit, secundum tenorem trewgarum supra scriptarum. Sexto, quod dominus A (lbertus) relinquat collectum exercitum Ungarorum 〈ac〉 Bavarorum, ipse quoque cum prefatis revertatur ad sua propria sine incendiis, spoliis, dirucione civitatum, fortaliciorum ,domorum, castrorum, holdarum exactione, captivitate hominum, angariis vulgariter prantschatzung, infractione domorum exceptis esculentis et poculentis et alimentis victui necessariis. Datum in campis apud Lachsenburg dominica ante festum nativitatis Marie anno Domini MCCCCLXIº sub omnium –imperatoris, prefatorum ducis et nunciorum –sigillis promittentencium in verbo principis hec premissa omnia et singula de eorum scitu et voluntate emanata, eis quoque rata et grata. Die ergo, qua supra, dux Albertus campum vacuans exercitum dissolvit Ungaris meantibus ad propria, princeps vero cum ceteris ad Hedersdorff in pede Silve Wiennensis et Weydingsaw pernoctavit, mane vero ad Sanctum Hyppolitum usque pervenit ibique ad dietam in dominica sequenti suos evocavit, ubi aliam dietam ad Mellicum in die beati Francisci instituit et prelatis de pluribus milibus contribucionem imposuit ,quod sub gravibus penis imperator prohibuit.