Latin
4.2.1452.867 to 4.2.1452.874
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.2.1452.867-874
Not analysed yet
Tercio, quod sint concordati ad petendum amborum gracias, quod huius trewge octo ebdomadarum velint dare securitatem et salvum conductum. Quarto, si medio tempore nove bastite erigerentur, quod ipsi possetenus velint illas impedire et quod amborum dominorum gracie, ut domini et principes patrie, velint in hiis eisdem adiutoriis assistere, prout tenentur, ita ut patria ponatur ad quietem et pacem. Hunc nobilium conceptum, prout fertur, dominus imperator laudavit seque prosequi palam asseruit et suis scriptis confirmavit, Albertus vero respondit se infra quindenam velle descendere eosdem accersiri et consiliari cum eisdem seque super desolacione patrie dolere. De mense ergo Iunii ad Sanctum applicuit Hippolitum ibique proceres patrie secum convenientes multi tractant de articulis supradictis. Quorum exitum faustum sicientes prestolamur in die beati Viti MCCCCLXII. Spopondit quoque imperator suum ad loca propinqua celerem adventum et una cum patria omniumque suorum statuum consilio pacem constituere quodque, ut idem dux ipse Albertus facere dignaretur, precibus impetrare vellent, ne sic patria pateret desolacioni; sin autem iam dictus id facere detrectaret, quod sue cesaree gracie dignarentur ferre opem consilio et auxilio, quatenus patria possit in iusticia et pace conversari. Addidit tamen unum de castro Weitenegkh, quod iam dux Albertus obsidione cinxerat et medio tempore obtinuerat, 〈ut〉 sibi redderetur vel in manus patrie poneretur usque ad tocius cause diffinicionem. Dux vero Albertus ad instar Roboam innixus predonum et aliorum suorum, qui pacem usque oderant, ut ferebatur, consilio, pulsatus a proceribus patrie secum ad Sanctum Yppolitum congregatis, quatenus se dignaretur consensui et voluntati domini imperatoris et eorum in Stetldorff pro re publica avisatis conformare, qui tandem deliberatus respondit se trewgas pacis nequaquam posse assumere sine assensu et scitu regum et principum, quibus in hac parte dinosceretur colligatus.