Latin
4.2.1452.909 to 4.2.1452.916
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.2.1452.909-916
Not analysed yet
Experti sunt harum calamitatum Wiennenses, unde iuniores contra scabinos tumultuant ,in captivitatem redigunt, novos scabinos eligunt et via cuncta ab eisdem procedunt. Detinent dominum Ulricum Ryedrer prepositum Frisingensem et J. Grafnegkher imperiales consiliarios, alios detinent concives, aliis domos claudunt ,Symoni Pötl domum publicant, vina ducillant et venalitati exponunt et eius bona cetera sibi vendicant; ipsi causas sue factionis exponunt, ipsi eciam in arto positi, dum a predonibus suas instantes vindemias colligere nequeunt, imperatori se parere non posse proclamant, iuramento prestito se eximunt ,nisi defendat 〈et〉 pacem faciat, atque tribus statibus patrie, a quibus alias separasse se visi sunt, coadunant atque coniungunt. Acta sunt die beati Dyonisii circiter anno etc. LXIIo. Quo et tempore dum sex milia florenorum a Wiennensibus imperator ad solvendum stipendiariis Boemis Hynkoni et Smikosti sub mutuo expeteret et illi impossibilitatem allegarent simulque magna debita pro honore suo contracta necnon et eius ad contrarium promissa dumque pro quodam latrone violatore pudicicie cuiusdam Wiennensis femine capto incessanter intercederet atque hac occasione banno iudicandi reos a iudice civitatis abstulisset, hinc et ipsi de omnibus redditibus ,proventibus et ungelto infra et extra, quantum poterant apprehendere, proprios per officiales se intromiserunt atque prioribus officialibus imperatoris amotis cives alios sibi gratos instituerunt. Orsum declinat hec Wiennensis populi invisa furia, quia quidam tyrannus Bohemus origine Watzla cognomento ,cui dux Albertus castrum in Bertolsdorff et promissa stipendia minime persolverat, cuncta per girum vastabat, colligentes racemos alios fugavit, alios mutilavit, alios detinuit, alios crudeli nece trucidavit, unde neque vineas suas in Monte Wiennensi et in montanis quiete vindemiare poterant, sed deperditis expensis et fructibus, pro quibus omnia previe decurrenti anno curarunt expendere; sic exortes cogebantur omnimodo destructioni patrie 〈patere〉. Contra que imperator iam parat remedium, sed sub spe mutui temptat haurire residuum .