# Chronica Austriae 4.2.1452.980-989

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae, 4.2.1452.980 to 4.2.1452.989. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.980
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.980

In qua palestra multi, ut supra, notabiles Boemi sauciati graviter, alii prostrati saxorum ictibus, iaculis et bambardarum globis finem vivendi habuerunt. Interfuit hiis agitacionibus in persona prefatus Victorinus. Quos eventus dum percepisset iste senior, dolore compunctus scripsit Wiennensibus se non ut hostem patrie adventasse, sed ut pacis mediatorem eius cum imperatore Romanorum. Ob que et trewgas servari peciit et ad tractandum de modis et viis pacis se spontaneum obtulit. Hinc et suos repetitis vicibus ad Albertum ducem et imperatorem destinavit, tandem eciam iam dictum ducem et cives Wiennenses accersivit ad Newnburgam forensem, ubi et tota altricacionis materia extitit articulata , ignarus tamen de nonnullorum assercione, quod hac et illac multa milia recepit aureorum in promissis et Newnburgam forensem in pignus pro expensis factis et suorum, quos perdidit, periculis. Forma ergo arbitramenti, quam presentibus interserere 〈censui〉 ad futurorum memoriam, talis est: ungrisch und ducaten ân all widerred und intrag. Auch soll der ân menigklichs intrag und widerstandt ungeverlich. Was auch Generale autem hoc presens laudum fructum pacis afferat! In devio natamus sub periculo hac occasione, nam, dum imperator exposceret a fratre satisfieri primo articulo et ille e regione restitucionem vicariam fiendam timeret frustratum iri, sed verbum regium super ea facienda exquireret, non contentus de verbo respondentis domini Georgii de Volkhendorff neque imperator ipsum facie intueri aut quamquam loqui vellet, sicque sine ulteriori ab alterutro indisplicencia sunt divisi unus ad Wiennam, alter ad Pruckam et Novam civitatem. In qua quibusdam stipendiariis per pecuniam et argentum atque iocalia suum pensum iuxta ratam distribuendo satisfecit, alios reassumpsit 〈et〉 in metas Ungarie Mertesdorff, Churndorff et alia loca se conferre fecit, qui vias regias obsidentes occurrentes et victui necessaria deferentes spoliis gravaverunt.

---

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip.
