# Chronica Austriae 4.287-297

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae, 4.287 to 4.297. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.287
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.287

Karolus autem manu valida Moraviam et Bohemiam Ungarorum et Cumanorum fultus auxilio intrat et predis, igne et ferro non parcens etati aut sexui devastat ideoque eciam in Austria ab hiis non temperaverunt, quinymo stupra, hominum detenciones, ecclesiarum infractiones , blasphemaciones admittentes nequiter. Veniente Alberto rege a superioribus partibus ad Lintzam ad sua scripta compatriotas et sibi subditos vinculatos absolvere curarunt, sed inter Weytra et Gemundiam spolia parcientes noctu septem milia clam cum captivis fugam ab exercitu spoliis contenti inierunt. Qua fraude comperta rex quatuor e suis a tergo misit milia; qui cum fugitivis congressi ad CCCC in ore gladii peremerunt apud Altenburg, ceteri quoque disiuncte per devia palantes evaserunt. Abbas vero Altenburgensis, ne cadaverum putredo horum aerem inficeret, facta ingenti fovea tradidit 〈ea〉 sepulture, ubi et lapidem erexit in titulum, qui usque permanet ibidem sicque parvulorum cum matribus et parentibus captivitas Alberto ibidem soluta remansit anno etc. MCCCIIIIº sexta 〈feria in die beati〉 Leodogarii. Ipse vero rex cum residuo exercitu usque ad montes Chutnis pervenit, ubi inclemencia aeris et victualium penuria gravatus cum exercitu ad propria remeavit. Hausto igitur, ut premissum est, toxico evolat rumor de ducis Alberti interitu, de quo plurimum infideles tripudiabant, alii vero gravi mesticia perculsi deflebant. Inter quos Salisburgensis plurimum gavisus fuisse dicitur et missis suis fodinam salis noviter inventam in Hallstat demolitur. Quod dum dux comperit, omnia ipsius bona in Austria et Styria confiscari precepit. Audiens hec tristia nova ducissa Elisabeth iam in puerperio decumbens filie sue Katherine, de qua supra, cordiali merore percellitur et festinato puerperii tempore a Styria Wiennam usque devenit et sua et medicorum exquisita opera ducem pristine restituit sanitati. Qui mox processit ad publicum in terrorem malefidorum et solacium fidelium.

---

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip.
