Latin
4.298 to 4.307
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.298-307
Not analysed yet
Hiis diebus Meinhardus comes Tyrolensis et dux Karinthie migravit e mundo. Salisburgensis igitur captato suorum consilio ad regem Adolphum querulaturus accessit. Quem iam in Missna Hainrico marchione eius defuncto profectum invenit et contra Fridericum marchionem prefati Hainrici cognatum bella instaurare, quia de Missna se iam intromiserat, quam Adolfus rex imperio vacasse confirmabat. Sed quia Adolphus rex maculam visus est posuisse in ipsius imperii gloriam, in eo quia pecunia regis Anglie corruptus se ipsius adiutorem ymoverius, ut aliis placet, constituit stipendiarium, propter quod omnes principes electores et alii se ab eo separabant et neque consilio aut auxilio ipsum refovebant, sed et suis scriptis et ambasiatoribus ducem prefatum evocant ad regnum et Adolpho deposito, ut littere deposicionis indicant, Alberto favores et assistenciam vovent. Hinc Albertus adunata forti manu Australium, Styriensium, Karinthianorum, Bohemorum et Ungarorum potenter pertransiit Bavariam, qui Adolphi fautores erant, veniensque ad partes Reni prope Spiram et Wormaciam, que similiter partes Adolphi adiuvabant, in campo Hasenpuchl facta congressione pariter Adolfus rex cecidit in bello prostratus per comitem yrsutum silvestrem et per quendam armigerum equo descendentem levato collirio capucioque dato vulnere in collo cecidit mortuus. Versus: Anno milleno trecenteno minus uno In Iulii mense rex Adolphus ruit ense Per manus Australis Processi et Martiniani. Et filius eius subditur captivitati hoc modo. Dum enim Barbaris ,qui in prima acie dimicabant, Rudolfo scilicet et Ottoni, Adolfus ferre vellet presidium, lapsu eciam equi in terram sic collisus est, ut elevatus galeam ferre non valeret in capite; qua sorte saucius cecidit mortuus. Unde residui capti aut fuge presidio sunt salvati, inter quos Bavari ad Haidlbergam usque pluribus confecti vulneribus fugientes devenerunt. Sepelitur in monasterio suo Adolfus in presencia Alberti iam coelecti sanctimonialium sancte Clare Vallis rosarum cognomento, cuius sepulturam, qui hec scribo, vidi et superius lacius descripsi, pariter et inferius suo loco, dum de Alberti sepultura locus se obtulerit.