# Chronica Austriae 4.364-372

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae, 4.364 to 4.372. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.364
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.364

Interea rex Ladislaus antique vite sequens vestigia cuidam mulieri inordinato coniungitur amore, quam insequens cepit crebro. Dum nec deum timeret nec homines vereretur, deo permittente Cumanus istius mulieris maritus ipsum cum uxore reperiens accumbentem gladio suo transverberavit et sic in suis sordibus Ladislaus miseram coactus est animam exalare anno Domini MCCCº circa Margarethe; sepelitur primo Chanadini , post vero Baradini. Quibus peractis mittit legatum summus pontifex ad Ungariam pretendens regnum sibi vacare et eidem regem preficere. Quod dum Ungari reclamassent et se pocius ad gentilitatem reversuros quam istis assensum prebere vociferassent , quibus auditis assensit, ut sibi regem eligerent. Quibus adunatis et multis consiliis prehabitis finaliter in prefatum marchionem de Est convenerunt, et ut a Wienna clamdestine deduceretur, ne dux Austrie ipsum scripturis ad conscribendum se cum eo involveret. Quod et per duos monachos de ordine sancti Wilhelmi ad effectum perducitur, licet propter plurima beneficia prefatus Andreas indecens arbitraretur se a Wienna insalutato hospite prosilire. Cappa igitur monachali indutus et navi impositus absque mora et peticione littoris per Danubium Budam usque traducitur, ubi a baronibus cum magna gloria suscipitur et filia ducis Glogovie Polonie sibi matrimonio sociatur et cum eadem Albe coronatur, ex qua et genuit filiam. Et, ut appareat huius Andree legittima successio , testatur Ungarorum cronica, cui maior in hac parte fides adhibenda est, quod Andrea rege Ungarie IIº, patre Bele IIII., viduato uxore matre sancte Elisabeth, quam in eius absencia Ungari suffocaverant, iter pro subsidio Terre sancte cum rege Francie, duce Austrie et multis aliis decrevit arripere, a quibus, ut in Speculo scribitur, se immaturo nimis tempore separans et exercitum in laribus inimicorum crucis Christi christicolarum relinquens cum pluribus incommodis venit in oras Ytalie. Post quem adventum ad civitatem Estensem cum suis declinavit , quem marchio eiusdem loci ut regem Ungarie sollennitate multa suscepit et ad prandium regio sibi cultu preparatum filiam suam, quam plurima venustate tam morum quam corporis habebat, sibi ad mensam ministerium exhibere disposuit.

---

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip.
