# Chronica Austriae 4.381-386

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae, 4.381 to 4.386. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.381
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.381

Quo recusante rex Andreas forti exercitu octo milium Tartarorum, Ruthenorum, Cozlonum, Balachorum venit ad Lytham fluvium et in Austria flamma ita sevire cepit, quod usque ad Wiennam et Civitatem novam ipsius vise sunt reliquie. Albertus eciam dux magnam miliciam in unum coegit, ut hostem a suis finibus profligaret, sed mediatores archiepiscopi et episcopi utriusque partis et nobiles, quia post recentem patris sui casum et plurimorum rebellionem tam cito vires ad resistendum habere non potuit, hanc differenciam per arbitramentum dimidiaverunt, ut restitutis castris et pluribus demolitis per regem principes prefati in fraterno amore confederati persisterent, alter alteri contra quemcumque ecclesia dempta et imperio auxilium ferret, et hec omnia litteris roborata sunt et sic uterque in pace ad propria remeavit anno Domini MCCLXXXXº. Defuncta quoque regis Andree prima uxore peciit et obtinuit sibi tradi uxorem deo devotam Agnetem Alberti ducis Austrie filiam, cui pater in dotem quadraginta milia marcarum tradidit ymoverius parafernalia, rex vero Andreas pro refusione premissarum dominium opidi Posoniensis una cum Schuta sibi e regione consignavit anno Domini MCCLXXXXVIº. Cum qua quinquennio supervixit et sicut ipsa timorata et deo devota extitit, ita virum suum regem timere deum docuit. Eo vero sublato de medio in viduitate degens induta ad nudum cilicio desuper viduitatis vestibus tegebatur incessanter exorans pro sui viri salute, ut, si forte ipsum ob vite neglectum aliqua levis macula fedasset, pro qua purgatorii penis expiandus foret, ipsum divina absolveret misericordia graciosius, quod et factum pie creditur. Nam dum pro eodem rege vice una preces suas effudisset in conspectu Domini, quedam vox sibi insonuisse refertur: 'Beata hora, qua nata es, nam ego Andreas tuo interventu properabo ad regna celestia.' Et marscalcus Austrie, postquam cooperante sibi comite Ybano castrum 〈in monte〉 sancti Martini devicit, Budam veniens una cum filia regis Andree Wiennam usque perduxit eandem.

---

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip.
