# Chronica Austriae 4.387-393

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae, 4.387 to 4.393. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.387
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.387

Sed quia divina pietas novit flagellare, quos diligit, huic Andree, licet potenter Ungarie gubernaret habenas, suscitavit competitorem Karolum Karoli regis Sicilie filium ad clamorem quorundam baronum scilicet Iohannis et Hainrici filiorum Hainrici bani et aliorum apud Bonifacium VIII. pro rege sibi dando desudancium, qui et prefatum Karolum designavit regem et ad Ungariam destinavit pretendens, quod in preiudicium Romane ecclesie fuisset ab episcopis Ungarie coronatus Andreas antedictus hac racione. Nam cum rex Steffanus IIII. Ungarie inter alias filias quandam habuisset nomine Mariam, hanc Karolus Claudus filius Karoli ducis Andegavensis fratris regis Francie, qui et contra Manfredum et Conradinum Friderici II. nepotem Siciliam obtinuerat, sortitus est in uxorem et per quam contra regem Cypri regnum obtinuit Ierusalimorum, quod et aduc christiana potencia gubernabat, et sub eius manibus, proch dolor, in sortem devenit circumcisorum. Hic Karolus Claudus ex prefata Maria Karolum Martellum genuit et hic ex filia regis Romanorum Rudolfi Clemencia divino nomine et uterina sepe dicti Alberti ducis genuit Robertum, qui undenis in Ungariam missis a papa adiunctis sibi legatis pluribus post ab Ungaris Karolus est vocitatus, licet toto tempore vite Andree regis modicum profecisset. Sed eo defuncto et Bude apud Minores sepulto a nonnullis potentibus Ungarie ut rex colebatur voce tantum, plures vero et cum archiepiscopo Collocensi Iohanne, Andrea Agriensi, Heinrico Baradiensi, Waciensi, Chanadiensi, Bognensi et Sceposiensi episcopis procedentes versus Bohemiam ad Wentzeslaum instabant, quatenus ut filius neptis Bele regis Ungarie ipsius gubernacula susciperet, ne per huiusmodi ingestiones per papam attentatas sua et regni iura deperirent. Qui eorum ob audiens votis suum filium Wentzeslaum ex filia regis Romanorum Rudolfi progenitum in villa Göding, ubi copioso exercitu responsum prestolati sunt, ipsis assignavit ungendum in regem. Qui multo iubilo ad Albam regalem festinantes ipsum per Collocensem, pro eo quia sedes Strigoniensis tunc vacabat , coronaverunt et mutato sibi nomine Ladislaum regem proclamabant et secum Budam venientes defuncto Collocensi sine honore regio ipsum sedere fecerunt .

---

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip.
