# Chronica Austriae 4.394-401

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae, 4.394 to 4.401. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.394
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.394

Quod pater eius audiens et palliatas Ungarorum versucias animadvertens assumpto exercitu Budam antiquam devenit. Cui dum filius cum multis obviam processisset , postquam triennio per ipsum ex una et Karolum parte ex altera regnum Ungarie plurimum devastacioni patuisset, assumpto filio et corona aliisque regalibus insigniis Pragam usque remeavit. Dominus autem Karolus assumptis sibi multis tam Ungaris quam paganis ad ducem Austrie venit una cum Nicolao cardinali Hostiensi legato pro sua promocione in Ungariam destinato ordinis Predicatorum, ubi et chorum Predicatorum Wienne dedicavit et favores possetenus prefato Karolo conquisivit in Austria, quod in Ungaria efficere non valuit fautoribus sibi regis Bohemie sue eciam vite insidiis deditis, ob quod metu compulsus clanculo Wiennam venit. Karolus igitur opitulante duce Austrie Rudolfo Moraviam ac Bohemiam ferro flammaque devastat. Rex eciam Albertus simili clade adunato militari agmine Bohemiam plurimum vastat tam diu, quousque hiemis asperitate et famis necessitate ad propria redire coactus est. Pagani tamen, qui cum Karolo venerant, se contumaciter ab exercitu separare non verebantur et captivos, quos sine numero de Bohemia et Moravia abegerant, suo iuri sic vendicabant, ut nec ad iussum prefati regis Romanorum ipsos eciam recepto captivitatis precio relaxarent. Hii ab Australibus mandante rege subito preventi in ore gladii, ut supra premissum est, subacti sunt internecioni; numerus vero occisorum ad duo milia hominum fertur ascendisse . Hic prefatus Rudolfus primogenitus extitit Alberti regis Romanorum, qui mortuo iuvene Wentzeslao sine herede et in Olomucensis domo decani post prandium exclusis omnibus uno camerario et rasore remanentibus, dum se quieti dare vellet, latenter et a suis trucidato, ut supra visum est, post in regem Bohemie eligitur rege Alberto agente; sed cicius ab hac luce sublatus est relinquens Iohannem filium, qui tandem Alberti regis truculentus extitit cruoris effusor et mortis 〈auctor〉.

---

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip.
