Latin
4.428 to 4.440
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.428-440
Not analysed yet
Ulricus igitur episcopus cum Stiriensibus versus Salisburgam ad iter se accinxit et, cum ad Werffen applicuisset, a Philippo impedimenta sui progressus persensit, ob quod ex opposito in Saltza fortalicium quoddam instruxit. Medio vero cursu Ulricus dux Karinthie instaurato militum agmine subsequitur, quod persenciens episcopus consilio suorum ad Rastat remeare statuit. Ad quam dum propinquaret, cumulus Ulrici ducis affuit et inito certamine Karinthiani terga vertere coacti sunt, Styrienses autem, dum incauta requie pociuntur in Radstat, subito a Karinthianis preoccupati devincuntur et sue addicuntur captivitati. Episcopus eciam cum suis cedere coactus est et ad Piber usque mestus devenit anno etc. MCCLVIIIIº. Discrimina igitur viarum attendens Ulricus Salisburgensis secrecius iter agens venit ad monasterium Admontense. Quem in via Hainricus de Toren de Rotenman intercepit et ipsum captum ad Valkhenstain castrum perduxit, quod et plurimum Otthakero displicuit. Ideo pristine redditus est libertati, quia rogatus a summo pontifice protector ecclesie Salisburgensis deputatus erat prefatus Otthakarus in magnam ducis Hainrici Bavarie displicenciam, unde et rapinas in homines ecclesie admisit et castrum eius Ortt solo coequavit. Minorem civitatem Salisburgensem ad suasionem prosapie de Wispach obsidione cingit faventibus pluribus feodatariis ecclesie, precipue Gebhardo de Velben castellano in Werffen. Plurima eciam adaucta sunt prefate ecclesie gravamina, quia quatuor milia marcarum pro annata Romane sedi solvere non habuit. Dignis tamen penis perculit abbatem Sancti Petri cum monialibus in Nunnenburg, quia prophanaverunt tempore excommunicacionis et interdicti Philippi prenominati. Et quia Ulricus Salisburgensis animadvertit se non posse annatas persolvere, quodque suis diebus ecclesia plurima sinistra coacta est experiri et vix recuperabilia damna subire, et quod ipse utiliter eidem non valeat preesse, vocatis preposito et capitulo suam eis mentem de resignacione decrevit aperire. Scripsit eciam hanc suam intencionem Urbano IIIIº, qui cicius post debitum carnis persolvit; successor tamen eiusdem Clemens V. sue postulacioni 〈sive〉 votis annuit scribens canonicis, quatenus alium sibi eligerent episcopum.