Latin
4.468 to 4.478
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.468-478
Not analysed yet
Quibus peractis iam instante media quadragesima ad Wiennam properavit, ut se contra Ybanum comitem Ungarum, uti promiserat, accingeret. Qua peracta, ut supra visum est, per mediatores pacis dieta ad Welsam indicitur inter archiepiscopum et ducem prenominatos. Qua sine optato fine dilapsa ad Lintzam alia indicitur, in qua in arbitratores utrimque deventum est dominum Arnoldum Babenbergensem, Emich Frisingensem, Hainricum Ratisponensem et comites Udalricum de Hewnpurg 〈et〉 Fridericum de Ortenburg. Quos ducissa Elisabeth a patre suo edocta, quatenus maritum suum informare dignaretur ,ne bella gereret cum clericis, multo affectu sollicitavit, quatenus pacem componerent. Qui finaliter suum laudum in scriptis pronunciaverunt, et quod castrum Weissenegkh Salisburgensi veniret restituendum quodque dux episcopum in sua iurisdictione in clericos non prepediret. Quod indigne ferens Admontensis plurimis lamentis invehitur erga ducem et quod ad regem Rudolfum cogatur accedere et patrocinia querere, quia ex suis fidelibus obsequiis videatur incommoda reportare. Per que et alia sic Albertum provocavit, ut ruptis arbitramenti litteris sine Vale discederet et episcopus ad propria festinaret indicens suorum vasallorum generalem Salisburge conventum. E quibus nominatim dominum Conradum de Goldeckh, iuniorem Tannen et duos Noppinger persuasit, ne aliqua via cum suo periculo se representarent ,sed pocius ducis Austrie sub aus convolarent, propter quod suis feodis sentencialiter sunt exuti. Qui et suis suasionibus effecerunt, quod omnia bona Salisburgensis ecclesie in Austria et Styria sepefatus dux Albertus sibi confiscari precepit . Dum autem Salisburgensis adverteret, quod sine regis providencia finis negociis imponi non posset, neque abbatem posse a sua astucia cohibere, ad regem Rudolfum se contulit tunc Erfordie moram facientem, ubi Admontensis non defuit suis cum complicibus. Inter quos dum pluribus diebus amicabilis attentata unitas non potuisset inveniri, episcopus in festo sancti Petri ad vincula missarum celebrans sollennia gravem persensit dolorem in uno pede, adeo ut hiis finitis manibus famulorum vix deduceretur ad hospicium, in quo elapso triduo carnis exsolvit debitum.