Latin
4.519 to 4.529
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.519-529
Not analysed yet
Hinc sub quatuor milium marcarum pignore relaxatur a vinculis. Hiis sic actitatis Hainricus Admontensis timens, ne Salisburgensis favores ducis Alberti conquireret, ostendit novam salisfodinam in Kuental, propter quod et Salisburgensi et monasteriis ibidem ac ducibus Bavarie ad multa milia talentorum annue resecavit. Hinc scripsit duci, quatenus amore beati Rudperti et monasteriorum perdicionis contemplacione in antiquis dignaretur limitibus contentari et observanciis. Ad que dum dux inclinatur, ipsum ad contrarium persuasit abbas prenominatus, qui fuit esurivinatus homo, durus exactor et tyrannus post a quodam suo cognato iaculo transfixus in lecto et post gladiis sauciatus et ad ultimum capite truncatus in suo sanguine volutatus pari pena, ut aliis paraverat, deo permittente punitus. Idcirco episcopus ad regem Adolfum se contulit et litteras ad ducem obtinuit, quibus petebat, quatenus Salisburgensis in antiquis suis iuribus gaudere permitteretur pariter et hoc ipsum imperabat. Que legacio visa est duci plurimum onerosa et captato consilio visum est, 〈ut〉 amiciciam cum rege Francie, qui protunc ob fedus Adolphi regis cum rege Anglie initum sibi adversarius extitit, contraheret. Hinc Albertus filiam suam Annam Hermanno marchionis Ottonis Brandeburgensis 〈filio〉 affini regis Francie dedit in uxorem, cum qua in Grëtz sollennes nupcias celebravit. Non longe vero dux Albertus, prout supra explicavimus, hausto toxico proclamabatur defunctus. Quapropter Salisburgensis novam salisfodinam collecta gente diruit, pro quo iterato omnia bona Salisburgensis et monasteriorum dux confiscari precepit tam in Styria quam in Austria. Eapropter Salisburgensis ad regem Adolphum iter arripuit, quem in Missna pro marchionatu preliantem invenit iam eciam cunctis principibus male gratum, quia se regis Anglie pro pecunia non erubuit facere stipendiarium ad imperii ac omnium eiusdem principum vilipendium et contemptum. Propterea et iam electores non parvam fecerunt instanciam apud prefatum Albertum ducem, ut se ad regnum accingeret, et omnen favorem sibi spondentes in premissis eiecto Aldolpho sibi parere velle et scriptis et nunciis devoverunt, quod et fideliter operibus a principio demonstrarunt.