Latin
4.539 to 4.550
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.539-550
Not analysed yet
Precedenti vero anno Hainricus abbas Admontensis occisus et Ybani comitis filius fulminis ictu cum multis in diversis locis interiit. Conradus ergo Salisburgensis LVIIIº etatis sue anno in die Annunciacionis, quo et natus est, obiit anno Domini MCCCXIIº. Cui dominus Weckardus de Polhaim eiusdem ecclesie decanus successit et per Clementem V. consecratus est. Elisabeth ergo regina, que tunc in castro Reinvelden moram faciebat, audiens hec infausta sacrilegia in unctum Domini perpetrata, quantum turbacionis admittere coacta sit, scripto non eget. Assumptis tamen viribus mox suos et Domus Austrie fideles in unum adunavit, qui ad providendum terris comitem de Strasperg et Hainricum de Griessenburg capitaneos legerunt, qui multa prudencia et strenuitate singulis locis oportune providerunt pariter et clausuris persequentes latrones istos possetenus. Quapropter idem Iohannes instar bestie cogitur silvarum latebras expetere, alii eciam sui complices sic timore perculsi sunt suorum criminum conscii, ut nullus in domo sua remaneret. Quos tamen infatigabiliter persequitur illustris Leopoldus tercius prefati regis filius; banniti namque fuerunt in rebus et corpore, propter quod eorum castra deiciuntur, prout hodie ipsorum ruine testantur. Waltherus vero prenominatus ab rege sibi ablata repeciit se regis asserens consanguineum et patrem suum pro eo occisum, et dum nichil profecisset, et se posse mergi a rege professus est. Qua et occasione in coniuracionem cum prefato Iohanne duce in mortem regis iniit et factus est tanti sacrilegii auctor principalis . In cuius ulcionem dux Leopoldus castrum Swabenburg et alia eius bona prefati Waltheri de Eschlbach destruxit, ipse vero in terra comitis de Wirtenberg pastor ovium factus post annos XXXV in morte se ipsum prodens sepelitur. Rudolphus vero de Wart in castro suo Valkhenstain aliquantulum latuit. Qui et volens ad Romanam curiam se conferre, ut principalis huius maleficii socius et auctor, dum ad provinciam Bisuntinam ad dominum de Yla profugisset, comperto, quod regis Romanorum foret truculentus occisor, ab eodem licet affine vinculatur et tandem ducibus Austrie presentatur.