Latin
4.54 to 4.61
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.54-61
Not analysed yet
Ne autem iterum profluvium fieret christiani cruoris, Bruno Olemutzensis episcopus sub salvo conductu castra regis visitare decrevit ibique ea, que pacis erant, promovit possetenus, ita ut per viam arbitrorum et arbitratorum omnis dissensionis sopiretur materia. Dati sunt pro parte regis Rudolfi comes Meinhardus Tyrolis et burgravius Nurnbergensis, pro parte vero margravii et iuvenis de Bohemia episcopus Bruno et margravius in suo clipeo proferens telum, Superarbiter vero dominus Salisburgensis. Qui convenientes suum laudum publicarunt, ut cuiquam parcium satisfieret, quatenus rex filiam suam speciosam valde nomine Bonitas, wlgariter Guta, Wentzeslao filio Otthakari traderet in uxorem et ipse sororem suam Agnetem Rudolfo primogenito regis coniugio sociaret, nam altera sororum primo ad monasterium sancte Clare Prage fuit tradita et post Boleslao duci Polonie matrimonialiter copulata. Que dum omnia effectui essent mancipata, Rudolfus rex cum suo genero Iglaviam venit et ibi tam filii quam filie celebratis et regio more expletis nupciis unusquisque cum gaudio ad propria remeavit. Fertur siquidem, quod, dum iuvenis Wentzeslaus Gutam suam conthoralem tam venustam facie quam moribus conspexisset, in tantum eam adamavit, ut eius amore dolorem super patris interitu temperaret. Rudolfus igitur reversus ad Wiennam tam a clero quam a populo multa solennitate civium suscipitur. Ibi quoque Palatinus applicuit, qui graves expensas se fecisse querebatur et magnam expeciit refusionem. Venit eciam dux Hainricus Bavarie supplicans sibi unam de filiabus regis coniugio sociari, nam, sicut supra prelibatum est, primogenitus Rudolfi regis Rudolfus nomine fuit, qui Agnetem, Otthakari regis filiam, sibi copulavit matrimonio, ex qua Iohannem genuit, qui postea occiso rege Wentzeslao filio filii Otthakari a suis propter insolencias regem Albertum suum patruum, qui regnum Bohemie suo primogenito tradiderat et ipsum ab eodem exortem facere cogitabat, in Reno vita privavit.