Latin
4.606 to 4.612
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.606-612
Not analysed yet
Hec ergo neglectu pape et presumpcione suorum mala coacta est subire pia fides et katholica ecclesia. Cum enim nullum indicium compassionis super premissis calamitatibus ostendisset aut ad quemquam missorum respondisset, prestolatus quoque usque ad tempus biennium se 〈non〉 posse Ewfratem pervadere vel glaciebus evenientibus transire et Iherusalem invisere et perfidos ab ea eicere prout preconceperat, cum navium careret copia ac aeris adesset clemencia, lues quoque ipsius depavisset exercitum, audiens quoque pape tepiditatem concordiam iniit cum soldano pro fluxu Ewfratis permittendo ,ut scilicet Egiptus sibi mittere teneretur quinque milia marcarum auri perpetue pro futuro, sicque ad propria reduxit exercitum. Acta sunt anno Domini MCCLXXXXº, sed secundum alios MCCLXXXXVº. Eodem anno, quo clarissimus in orbe dominus Albertus I. improvisa morte iuxta premissa occubuit et Hainricus comes Lucelburgensis imperii apices electus conscendit, Bonifacio quoque iam vita functo, qui iubileum instituit annum MCCC. ,Benedicto quoque eius successore alias per eundem ad regnum Ungarie pro Karoli promocione transmisso tunc Hostiensi similiter in brevi defuncto, postquam cardinales in electione plurimum discordassent, tandem in archiepiscopum post annum Burdegalensem consenciunt, qui Clemens V. dictus est et Romam reliquit, sed neque vidit et in Avinione suam curiam usque ad mortem tenuit. Hic concilium Viennense celebravit, in quo plura utilia in Clementinis posita edidit decreta. In quo et preciosum monile ecclesie quondam ordinem Templariorum a beato Bernnhardo in epistola ad eosdem tot laudibus preconisatum ad instanciam regis Francie funditus delevit quingentis eorum captis et duris cruciatibus igne absumptis, prout in Romanorum compendio descriptum reperies regum. Huius causam papa in suis litteris exaravit, quia comperit per eos quedam spurca et fidei abhominanda et contraria admissa, ut quod a pluribus annis citra nullus receptus sit ad ordinem prelibatum ,quem non oportuit Christum abnegare et in ymaginem ipsius expuere.