# Chronica Austriae 4.613-618

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae, 4.613 to 4.618. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.613
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.613

Alia eciam nepharia de sodomie vicio, heresi et ceteris ipsis per regem Francie fuere contra eosdem proposita , sed nescitur, an legittime deducta. Papa tamen in litteris suis mandavit episcopis omnia eorum bona tam mobilia quam immobilia nomine Romane ecclesie occupari. Rex autem Ungarie fertur unum talium monasteriorum in suis terris una cum fratribus conservasse, quod et in temporalibus plurimum provisum persistit usque in hunc diem, licet paucissimis sit fratribus cultum, quia per abusum inductum a regibus Ungarie militibus laycis et mercatoribus de proximo fuit commendatum . Et quia Armenie et Cypri regna pro tunc Sarracenorum paciebantur incursus et, ut Terra sancta facilius posset recuperari, magistro ordinis Hospitalariorum in insula Rodis et ad iam dicta regna denunciavit se velle generale passagium instituere, ut per totam christianitatem ad id corda fidelium inflammaret, plenariam omnium peccaminum abolicionem iter arripientibus ad hoc pium dei opus concessit et non minus hoc negocium promoventibus diversas gracias et indulgencias largitur. Non tamen exaratum, quem fructum hoc indictum passagium pepererit , invenio, licet horum occasione multi diversorum locorum parasiti et gurguliones ociorum sectatores post suas cum scortatoribus et scortis dilapidatas substancias et cum illis agricole, sutores, variarum arcium artesani miseri et inabiles et mendici per Alemaniam, instigante, ut creditur, deceptore spiritu se ipsos vivifice crucis charactere insignierunt et armis corporalibus possetenus munierunt et de loco ad locum sic armati processerunt turmatim petentes et vi extorquentes stipendiorum suorum elemosinas a pauperibus, divitibus et iudeis asserentes, quod per statuta imperialia in favorem Terre sancte statuta de novo eos posse compellere ad dandum ipsis vite necessaria . Quorum vanitates mox in eorum ortu sapiens potuit deprehendere, et quia proprio arbitrio non expectando crucis predicatorem se ipsos signo crucis signaverant et quod, dum inopes essent, tantum iter aliorum elemosinis perficere non poterant nullo quoque inter eos existente divite aut alicuius eminencie neque rectore, licet multi ex eis prepararent navigia affirmantes se eisdem per Danubium in mare descendere velle, per quod simplicium animos sic dementabant, ut sua bona aliis necessariis caritatis operibus omissis solis istis in elemosinis profunderent, unde multiplicati super numerum scandalose viventes in lasciviis tandem in hanc demenciam proruperunt, ut oblaciones fidelium clericis invitis de altari raperent et impedientes aut non recipientes eos verberibus afficiebant mortem eciam et de ecclesiis expulsionem comminantes.

---

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip.
