# Chronica Austriae 4.633-638

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae, 4.633 to 4.638. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.633
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.633

Qui tamen celerius a de Walsee et a fidelibus ducis repressi municiones, quas iniuste sibi usurpaverant, coacti sunt resignare inviti. Otto cum Stephane eciam duces Bavarie, quem sibi tales ducem fecere, gavisus se talem sortem reperisse castrum ducatus Austrie Neunburg nomine in Eno, usque ad epiphaniam Domini montem fodiendo, supra Pataviam situm obsedit, cepit, exussit et funditus diruit, cum propter ducis absenciam et hiemalis algoris inclemenciam , qui pro tunc adeo invaluit, ut sua intensione in hiis locis plures suffocaret, ob quod et nullus valuit ferre presidium castro memorato. Prefatus igitur dux anno Domini MCCCXº reversus ad Austriam missis militibus versus Bavariam homines ducis Bavarie, qui iam alterum castrum Pernstain nomine infestabant, repressit et in fugam conversos multis detentis eorum et machinas exussit. In hiis diebus dux Fridericus quosdam Wiennenses, qui in sua absencia cum supradictis ministerialibus colluserant et monopoliam constituerant, iudicio convictos quosdam penis actos fecit deficere, quosdam possessionibus nudavit, alios vero territos solo metu effugavit, dum contra illorum spem inopinate Wiennam fuisset reversus . Inter quos Iohannem Stadlawer civem potentem et sagacem cauda equi alligatum in rota fecit spiritum exsufflare, Goffridum vero Saltzer et Wilhelmum luminibus orbatos miseram fecit in tenebris vitam agere usque ad finem. Hiis diebus facta est fames in terra, adeo ut metreta tritici pro IIII solidis siliginis vero III et amplius, ordei LXX daretur denariis et avene pro LX, unde contigit, ut nonnulli ultra Silvam Wiennensem et in Bavaria fame deficerent anno Domini MCCCXIIº, quo et factus est kataclismus particularis, qui in fluvio Kremsa et circa Waidhoven fere omnia molendina diruit et multos suis gurgitibus neci dedit; sequenti vero anno tam ubertas et vino allata est, ut metreta tritici 〈pro VI vel minus, siliginis pro〉 IIII denariis venderetur nec erant vasa, in quibus vina nova clauderentur, et in festo Martini vix vindemie finiebantur.

---

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip.
