Latin
4.639 to 4.648
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.639-648
Not analysed yet
Anno igitur sequenti Fridericus dux circa festum sancti Laurencii potenti manu habens quinque milia equitum Bavariam hostiliter ingreditur, castrum Ried obsidione vallat, quod, cum breviter ab incolis obtineri non speraretur, in longum ipsius clam profugientes igne supposito sponte castrum exusserunt. Dux vero Austrie ulterius procedens Scherdingam occupat, ubi Conradus episcopus Salisburgensis sibi in adiutorium applicuit. Qui moram facientes usque ad finem Septembris 〈habebant quinque milia pugnatorum〉. Tandem valida egritudine tactus dux, ut sepius mortuus nunciaretur, et victualium penuria, et quia animadvertit paucos e suis congredi velle propter quedam occulta cum castro peracta, obsidionem solvit et proprias machinas et alia bellica instrumenta haud parvi precii incendi mandavit. Convalescens igitur dux ab infirmitate circa festum beati Martini misit Ulricum de Walsee cum armatura in Tittmaning contra ducem Bavarie. Qui tam districtum Saltzburgensem quam ducis Bavarie spoliis et incendiis devastarunt adiunctis sibi hominibus Salisburgensibus ,unde propter gelu et famem sic lues desevit in homines per Bavariam, ut a prefato festo usque ad beate Marie purificacionis sollennitatem in Tittmaning ad duo milia et trecenta funera ferantur sepulta. Anno vero Domini MCCCXIIIIº die sancti Luce ewangeliste congregatis principibus electoribus in Franckfordia discordantes in electione quidam ex eis ut Moguntinus, Treverensis ,rex Bohemie et marchio Brandeburgensis elegerunt Ludovicum ducem Superioris Bavarie ad regnum, alii vero ducem Fridericum Austrie, propter quod invaluere mala in imperio. Quo et anno in festo Andree obiit Philippus grossus et magnus rex Francie, sequenti vero anno vita functus est dominus Weikhardus de Polhaym archiepiscopus Salisburgensis paralisi tactus et spasmatus, dum sancti Virgilii et aliorum transferre tentaret reliquias. Cui dominus Fridericus de Leibentz successit prepositus Salisburgensis, qui et sequenti anno per Iohannem XXII. fuit confirmatus. Qui et unionem et societatem iniit cum prefato Friderico in regem Romanorum electo et fratribus suis, quoad degerent in humanis, contra Inferioris duces Bavarie, qui in multis ecclesiam suam gravare non erubuerunt, et contra omnes secluso papa et imperio.