Latin
4.692 to 4.700
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.692-700
Not analysed yet
Qui et dum moram in superioribus Reni partibus faceret, contigit Columbarienses contra dominum de Alstat insurgere et ipsum graviter rerum suarum direpcionibus molestare. In cuius favorem dux Otto copiosum exercitum conflat et civitatem eorundem obsidione vallat sicque angustiat, ut Ludovici iam depositi cogantur auxilium implorare, qui collectis copiis in eorum contra Ottonem suffragia properat. Quibus dum se vidisset viribus imparem, ut ex equo non posset congredi, veniente occasionaliter rege Bohemie Iohanne, qui versus Karinthiam festinabat, ut nupcias inter filium suum Iohannem et Margaretham Hainrici ducis Karinthie filiam iam puberem confirmaret coniugio, qui et hoc discidium reduxit ad unionem, ita ut pro triginta milibus marcarum, que Ludovicus Ottoni obtulit pro expensis factis et servicio imperio exhibendo sibi viginti marcarum milia resarciret et quatuor imperii civitates pro eadem summa traderet in pignus, quas Schafhusen, Rinveld, Newnburg et Briska existimo. Quod et factum est et sic in pace fuit discessum. Hoc tempore Fridericus dux et rex se ad montana contulit langwidus corpore, ut in castro Gutnstain tam de corporis valetudine quam super cura in regimine terrarum solacia susciperet. Quo et Guta comitissa de Ottingen soror ducum Wienne moritur et corpus ad Campum regis transfertur relicto uno filio, qui et non longe postea ibidem sepelitur. Dux Otto dispositis negociis in Suevia Wiennam revertitur et in via in civitate Augustensi feodis a Ludovico susceptis in gloria singula, que gesserat, fratribus apperuit. Post que et suam fundacionem et uxoris sepulturam mestus aspexit et fretus prudentum consilio filiam regis Bohemie superduxit iuxta superius dicta. Fridericus igitur rex in dies cepit viribus corporis destitui et ingravescente morbo ad ultimam deductus horam et viatico premunitus viam iniit carnis universe condito testamento et per singula loca pia distributa elemosina anno Domini MCCCXXXº in octavis epiphaniarum in monasterio quoque sue fundacionis Morbacensi sepelitur .